Latin
183.1 to 183.3
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 183.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
νέφον δὲ δι τοῖς τοιούτοις. ἄγε, ἔγερι σαυτόν. Id est: Non decet Neronem, non decet: supple, haec pati, &tam sordido loco esse. Euigilare oportet in huiusmodi. Age, suscita teipsum. Ipse sibi sepulchrum exornauit: &cùm equorum aduentum sensit, dixit: Ιππων μεʼ ἐκυπίδων ἀμεὶ κτύπος ὕωκα βάπει. id est Equorum citatorum strepitus circumsonat aures Vt intelligeremus, in ipso mortis aditu (ne que enim distulit ictum, quo se gladio confodit) mente haud consternatum esse: aliena enim lingua metu excussi quomodo loquentur, cùm multi nec loqui prorsus queant Iam ergo honestissimam mortem subiit, adeò vt cùm damnatus esset à scelestissimo Senatu, metu populi miserantis tam indignam damnationem, defectionem, proditionem, viri fortem casum, non ausi sint eum contumelia aliqua afficere: vt contigit Galbae, qui eum prodidit: ac Vitellio aliisque: imò concrematus est funere quinquies mille aureorum coronatorum, stragulis albis auro intextis, quibus vsus fuerat Calendis Ianuariis Caeterùm vt ad reliqua vitae ornamenta transeam, pauca de multis subiiciam, &breui ter: vt illius fortunam potiùs miserabilem, quàm laetam, licet splendidam, fuisse ostendam Adolescens nobili genere, sed parùm felici ortus sidere, inter odia populi Romani atque Senatus, ob maiorum saeuitiam ac iniurias, inter aetatis illius &vrbis infanda vitia, inter abusus &iniustas leges, quas tollere sine periculo &relinquere sine maxima iniuria vniuersi orbis non poterat, fraudulenta matre, infirmo principatu, improbis consultoribus, nequissimis amicis, pugnare cum omnibus coactus est. Existimo, si sui iuris fuisset, nunquam cum tot periculis, &curis etiam oblatum fuisse recepturum imperium: recepit imperium hortatu &iussis matris: dimittere amplius tutum non erat. Parum prosperum &auspicatum fuit initium, non alius successus neque finis sperandus erat. Deceptus à matre quae illum à studiis Philosophiae prohibuit, &à Seneca magistro, mortalium improbissimo, qui matri id persuasit non conuenire principi Philosophiam, quo ipse videretur Neroni admirabilior.