# Opera omnia. Vol. 1 186

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/186

Speciosa est pompa horum Procerum, sed vt vitrea organa magni sumptus, inutilis. Si petis, non dant: si imperas, non obediunt: vndique discordiae, seditiones, contentionesque fluctuant. Regis magnitudin aut inuident, si nihil det: aut damnosi, si dat quandoque vtroque modo noxij. Nihil es nocentius regibus procerum potentia. Si quicquam peccet princeps in illos, facilè conspirant in vnum, ob paucitatem: faciliùs ira scuntur ob ambitionem. Vidistis infelicem casum Pharnesij Ducis: hoc metuere à tenui fortunae viris non poterat. Quinetiam multi ex his adeò amentes sunt, vt pluris se existiment rege: cùm enim plures sint potentes quid mirum est si vnus aut alter eò dementiae veniat? Hoc insaniae genus, si secus mente va leant, incredibile dictu quanta & qualia mala ipsi regi pariat. Quis princeps apud nos regnauit è Vicecomitum aut Sfortiadum fami lia, quem non aliquis ciuis noster, etiam sine causa, sed sola ambitione, ferro aggressus sit pauci certè. Forsan pluribus sufficere possit exemplum illud Tarquinij ad legatos filij cum loco responsi capita papauerum quae su pereminebant virga decuteret: insinuans, tute Gabiis non imperaturum, nisi eos qui potentia praecellerent, tolleret, Ergo si diuino humanoque iure tenemur fauere tenuioris fortunae viris, nec non mise ris, iusteque id ac secundum leges: Nero verò id maximè praestitit: haud dubium est, Neronem non fuisse optimum virum: atque etiam perspicuum, quare pro improbo habitus sit Turba enim illa omnis, primùm aulica, inde potentiorum ac Senatus, deinde gratiosoru (scitis quos dicam) nec non foeneratorum, quorum & nunc maxima est potentia, historicorum, ducum, militum, aduersus Neronem conspirauit: non in initio principatus: nam tum Burrus ac Seneca suis foeneratoribus ac potentioribus fauebant: quod si quem oppres sissent, illis, non Principi imputabatur: ita aliquandiu Nero iacuit & seipso deterior, & laudatus: cum his placeret ciuibus, qui pluri mum possent. Verùm vbi patrocinium iustitiae, aequitatis, tenuiorum ac miserorum, tum plebis suscepit: inde repentè crudelis parricida, impius, infamis, omnium mortalium pessi mus dictus est. Haec igitur vt ostendamus, beneficia illius in omnes bonos, in omnes dico, in plebem & miseros atque abiectae sortis homines, in memoriam reuocemus: id priù praedicentes, Neronem bono magis animo, & meliore quàm felici successu rerum suarum fecisse. Vt enim non sinunt potentiores, plurimum posse atque superare leges: ita vbi iam occupauerint illi, non valde tutum est deiicere eos è loco. Itaque legibus potiùs proteren di sunt tunc proceres, quàm imperantis voce ac iussu. Leges per plures administrantur, imperium per vnum, imò ipsum principem. Quocirca Nero non tantum potuit hac in parte habere consilij, quantum erat necesse. Verùm aetatis feruidae confidentia plus sibi tribuit quàm posset. Vnde etiam illa vox emanauit Nullus ex principibus, qui me praecesserunt, sciuit quid sibi liceret: quam in deteriorem partem, vt reliqua etiam alia, interpretati sunt: quasi non de cohibendo potentiorum iniurias in tenuiores loquerentur, sed inferendo.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
