# Opera omnia. Vol. 1 187.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 187.1 to 187.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/187.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/187.1

Adiecit & aliud incommodum, quòd se theatro, cantui citharae, histrionicae; aurigationique dedit: quae tametsi crimina non essent, auctoritatem tamen tanto periculo, quam necesse erat maximam esse, imminuerunt. Quatuor enim necessaria sunt ad procerum iam confirmatam potentiam euertendam: Sapientia summa in constituendo leges & iudices, & vt eò non tendere videantur: summa auctoritas, vt etiam vita religiosa sit: vitae diuturni tas: & bona fortuna quaedam, sine qua nil arduum inter mortalia perficere, multa excogitare licet: atque in hoc genere sunt filij, affinies, cognatique ac amici, potentia, fide consilioqu praestantes. Sed iam ad leges & benefacta Neronis veniamus, quae plura sunt quàm quae à me colligi facilè possint. Primùm ergo de annonae abundantia testis ille iniquus Cornelius Tacitus, cùm de Neronis discessu ageret, inquit: Praecipua cura rei frumentariae, angustias, si abesset, populo metuenti. Quid hoc? nisi quod per absentiam il ce lius horrea concluderentur, praesentia paterent? ita nequissimi illi optimates pessimorum plebem encabant. Et rursus: Cùm vrbs, vt dixi, ce flagrasset, pretium frumenti minutum ad ternos nummos, vt pauperibus consuleretur Aliàs stratagemate vsus, effuso frumento ve teri in Tyberim, non permisit, tametsi in magna penuria, pretium augeri. Nec vnquam sub illius imperio fame laboratum, nisi extremo tempore, cùm non potuit auxiliari. Sed ad decreta veniamus. Initio principatus, professus (quod etiam, vt Tacitus refert, praestitit) se non omnium negotiorum iudicem futu rum, vt clausis intra domum vnam accusato ribus & reis paucorum potentia grassaretur, teneret antiqua munia Senatus, consulum tribunalibus Italia & publicae prouinciae assisterent, illi patrum aditum praeberent: se mandatis exercitibus consulturum. Inde constitutum, ne quis ad orandam causam mercede aut donis emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. Statuas aureas à Senatu oblatas, & initium anni vt ad De cembrem mensem (quo natus erat) transferretur: & Antistij collegae in consulatu iuramen tum in manus suas prohibuit, nec passus est accusante proprio seruo Carinam Celerem, nec Iulium Densum ob inuidiam inter reos duci. Quinetiam raro exemplo accusatos Burrum praefectum, Pallantem atque Cornelium Sullam affectati imperij, non solùm plene absoluit, exustis etiam tabulis, sed & accusatorem in exilium damnauit.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
