# Opera omnia. Vol. 1 187.13-16

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 187.13 to 187.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/187.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/187.13

Populus ingratus, & nouarum rerum cupidus, destinarat sua existimatione Neronem morti quòd huiusmodi sidera mortem principum praenunciare videantur: iam illi quaerit successorem, eumque Rubellium Plautum, ex Iulia familia per matrem originem ducentem, iuuenem clarum opibus, augurio etiam ad spem confirmatum: namque paucis antè diebus, dum Nero apud Simbruina stagna in finibus Tiburtum caenaret, ictae illi sunt fulgure dapes: cum Plauius paternam originem ex Tibur to duceret. Hunc ergo tam suspectum, satis habuit monere, prauè diffamantibus se sub traheret: habere in Asia auitos agros, vbi tuta & inturbida iuuenta frueretur. Cum aliquando comitia Praetorum, arbitrio Senatus habe ri solita, nimium ob contentionem exarsissent: Nero optimè composuit contentionem, eo qui supra numerum petebant (erant autem tres) legioni praeficiendo. Eundemque deinceps morem seruauit, vt Suetonius refert, in candidatis omnibus qui supra numerum essent, vt in solatium morae & dilationis legionibus praeficerentur. Idem auxit Patrum honorem statuendo, vt qui à priuatis iudicibus ad Senatum prouocassent, eiusdem pecuniae periculum facerent: cuius, & qui ad Imperatorem appellauissent: quasi Senatus autoritatem, quant principis, faceret. Factum est & Senatusconsultum, ne res ad praetorem deferrentur, poenas à praefecto vrbis euasuri: nam praefectus vrbis ampliorem habebat sontes puniend autoritatem. Et cum damnati essent serui Pedanij Secundi crudeliter, vellentque etiam libertos damnare, vetuit, dicens: Si morem antiquum misericordia non minuit, nec par est saeuitia accendere. Idem in dedicatione Gymnasij, oleum praebuit Senatui, equitibusque Graeco more. Antistium, qui probrosa carmi na in se factitauerat, satis habuit publicatis bonis in insulam deportare: quanquam quasi per Neronis iniuriam, à morte absolutus esset à Senatu: cum Nero illum nulla in parte antea laesisset, quinimò tum praetor esset illiu beneficio: Simili lenitate, sed maiore etiam, ir Veientonem vsus est: cui satis fuit vt libri exu rerentur, (nec tamen conqueri omnes potue runt, sed passim habiti legique etiam post damnationem coepere) & ipse Italia pelleretur: co autem mitior haec fuit sententia, quòd Antistium Senatus. Veientonem Nero condemnauit.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
