Latin
187.5 to 187.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 187.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Detraxit &in spectaculis theatri militem, vt plebs liberior esset. Sed hoc diu manere non potuit, nimis plebis licentia: quae in partes diuisa, dum diuersis studiis immodicè fauet, penè seditionem excitauit. Cumque liberos ad seruitutem redigere rursus quidam conarentur, ob non satis graues causas inhibuit, additis etiam his verbis: Dispiceret quisque, dum liberaret seruum, illius merita: tardeque concederet, quòd datum non adimeretur. Inducti etiam tribunt non adeò soluta licentia, sed tum qui plebis commodis consulerent: statutumque, quantum Aediles pignoris capere possent. Et tribunus Eluidius Priscus contra Obultronium Sa bium contentiones exercuit, quòd quaestor cerarij contra inopes ius hastae inclementer egerceret. Elegit &ad quaesturam illam praetura perfunctos, &experientia probatos. Antium coloniam deduxit, additis veteranis e praetorio, ditissimisque primipilarium, portuque sumptuosissimi operis extructo. Capuam Nuceriam firmauit additis militibus: plebeique congiarium quadrigeni nummi viritim dati: Et sestertium quadringenties aerario illatum ad retinendam populi fidem. Vectigal quoq quintae &vigesimae venalium mancipiorum remissum. Et quod optimum fuit, edixit ne quis magistratus aut procurator qui prouinciam obtineret, spectaculum gladiatorum au ferarum aut ludicrum aliud quodvis ederet Nam antè non minus largitione quàm corripiendis pecuniis subiectos affligebant: dum quae libidine deliquerant, ambitu propugnant eparum verò abfuit ne cuncta vectigalia tàm in caeteris prouinciis quàm in vrbe &Italia pulcherrimo dono mortalium generi aboleret. Sustulit tamen quadragesimam &quinquagesimam, &quaecunque illicitis exactionibus excreuerant. Cossutianus verò Capite &Vibius Secundus, pluresque alij sub Nerone repetundarum damnati sunt. Contra Va lerium Messalam collegam in consulatu, sed pauperem, &duos senatores ad inopiam redactos, pecunia in singulos annos constituta subleuauit: nec eos tantùm, sed (vt Suetonius inquit) quoscunque nobilissimi generis, etiam ad quingena salario anno constituto. P. Suilium vt damnauit, quamquam Senatorem, ob scelera, ita ne videretur inuidiae quorundam in patrem subscribere, filium illius Nerulinum absoluit: tametsi Seneca, qui tum plurimum poterat ob Neronis aetatem, &patri illius erat inimicissimus, reluctaretur.