Latin
CAPVT XXIX
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 19
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his omnibus locis, Antuerpiae, Basileae, &Vexuntij solum moram traxi, cupiebant enim Antuerpiani omni studio me retinere: Londini Regem allocutus um, accepique dono centum coronatos, renui quingentos, certè aliqui dicunt mille (veritatem scire non potui) quod titulo ipsius Regis, in Pontificis praejudicium subscribere noluerim: in Scotia familiaris factus sum Proregi Gallorum Vsellae Principi: Basileae parum abfuit, nisi admonitus à Gulielme Gratarolo, ne in pestifero hospitio reciperera Vexuntij ab Antistite Lexouiensi bene acceptus, vt alias commemoraui, &donatus, tum aliis in locis. Itaque Romae quatuor annis, Bononiae nouem, Patauij iii. Papiae xii. Moiraghi iv. primis, Gallareatae vno: In oppido Saccensi vi. propè annis: Mediolani xxxii. penè in tribus vicibus, tribus annis, vt ita dicam, vagatus sum. Praeter hoc iter, vidi Venetias, Genuam, &Romam, &Vrbes quae sunt in itineribus his, velut Bergamum, Cremam, Brixiam, &reliquas: item Ferrariam, atque Florentiam: vltraque Vogheram atque Derthonam: Et vt breuiter dicam, penè totam Italiam, excepto Regno Neapolitano, &coniunctis regionibus, vt Apulia, Latio, Piceno, Vmbria, Brutiis, magna Graecia, atque Lucania, &Abbruzo. Sed quaeres cui bono tot vrbium commemoratio? magno, modo vna die spectaueris iuxta doctrinam Hippocratis, nam natura loci intelliges qualis sit, &mores habitantium, &quam partem praestet eligere, qui morbi regnent: Et ex his quae commodior, nam tota illa pars olim &ob frigus, &nunc magis ob dissidia, parum est vtilis: tum verò ad historiarum intellectum, &praecipuè auxilio Mathematicorum talia describentium: naturam quoque &prouentum plantarum, atque animalium, &iter peregrinantibus, vnde libri etiam in hoc genere impressi habentur lingua Italica, hoc docentes etiam addita distantia.