# Opera omnia. Vol. 1 19

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19

Ex his omnibus locis, Antuerpiae, Basileae, & Vexuntij solum moram traxi, cupiebant enim Antuerpiani omni studio me retinere: Londini Regem allocutus um, accepique dono centum coronatos, renui quingentos, certè aliqui dicunt mille (veritatem scire non potui) quod titulo ipsius Regis, in Pontificis praejudicium subscribere noluerim: in Scotia familiaris factus sum Proregi Gallorum Vsellae Principi: Basileae parum abfuit, nisi admonitus à Gulielme Gratarolo, ne in pestifero hospitio reciperera Vexuntij ab Antistite Lexouiensi bene acceptus, vt alias commemoraui, & donatus, tum aliis in locis. Itaque Romae quatuor annis, Bononiae nouem, Patauij iii. Papiae xii. Moiraghi iv. primis, Gallareatae vno: In oppido Saccensi vi. propè annis: Mediolani xxxii. penè in tribus vicibus, tribus annis, vt ita dicam, vagatus sum. Praeter hoc iter, vidi Venetias, Genuam, & Romam, & Vrbes quae sunt in itineribus his, velut Bergamum, Cremam, Brixiam, & reliquas: item Ferrariam, atque Florentiam: vltraque Vogheram atque Derthonam: Et vt breuiter dicam, penè totam Italiam, excepto Regno Neapolitano, & coniunctis regionibus, vt Apulia, Latio, Piceno, Vmbria, Brutiis, magna Graecia, atque Lucania, & Abbruzo. Sed quaeres cui bono tot vrbium commemoratio? magno, modo vna die spectaueris iuxta doctrinam Hippocratis, nam natura loci intelliges qualis sit, & mores habitantium, & quam partem praestet eligere, qui morbi regnent: Et ex his quae commodior, nam tota illa pars olim & ob frigus, & nunc magis ob dissidia, parum est vtilis: tum verò ad historiarum intellectum, & praecipuè auxilio Mathematicorum talia describentium: naturam quoque & prouentum plantarum, atque animalium, & iter peregrinantibus, vnde libri etiam in hoc genere impressi habentur lingua Italica, hoc docentes etiam addita distantia.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
