# Opera omnia. Vol. 1 194

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/194

Nobis quoque modò traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur & inane, aut ipsi Antoniam nomer & periculum commodauisse, aut Pisonem notum amore vxoris alij matrimonio se obstrin xisse, nisi si cupido dominandi cunctis affe ctibus flagrantior est: & tamen vel sic in illam, credo, misericordia domus Claudij non animaduertit. Quis ergo tam Neroni insensus est, qui non admiretur clementiam eius in illam, quam omnia iura ream mortis damnabant? Superuixit tamen eò vsque, donec Poppaea post aliquot annos extincta, dun nuptias eius reposcentis aspernata, & odi pertinaciam & periculum quàm in gratia es let, patefecit. Siquidem clam nubens alicui perculso Nerone, optimatum & Senatus odio inuadere imperium facilè potuisset. Tum ergo tanquam immemorem beneficij, & implacabile odium testantem, & ob imminens exilij periculum & priora quasi facta exprobrantem interfici iussit: non solùm necessariò, sed etiam iustissimis ex causis. Sequitur vxoris Octauiae mors, magis necessaria quàm caeterae non tamen adeò iusta: iusta tamen. Me mor illa fratris, Agrippinae etiam, noua pietate, quae & sceleribus & blanditiis aeque perniciosa Claudij domui, nec retineri sine periculo aut veneni aut nocturnarum insidia rum, neque dimitti absque maiore etiam po terat (quippe expertus semel vulgi in illam fauorem, disiectis Poppaeae statuis & acclamationibus) non tàm scelere Neronis, quàm Clau dij patris ac maiorum execrandis flagitiis ex tincta est. Decuit enim Antonij, sceleratissim viri, priùs quàm Augusti, vel etiam non mi nus vniuersam progeniem extingui: atque ferro, ne non fortuita vltio diuina aut neglecta esse videretur. Et quanto saeuiora in puella spectacula repraesentabantur: eò recordan tibus caedes, tot bonorum, tot insontium, ab illius maioribus factas, vt minora praeteream diuinae iustitiae locuples testimonium eluce bat. Hoc tamen consilium vxoris necis, nor tàm spontè iniit, quàm impulsus fraude Ot tonis & Poppaeae, qui & ipsi malè periere. Nec quicquam est quantumvis magnis causis hor effecerit, quod Neronem fecisse nollem, quàm caedem coniugis Octauiae: puella pudica con iugio iuncta sine crimine, non potuit ad mor tem iustè damnari, tametsi ille se à pericul iustè liberare poterat: sufficiebat religasse, quam postmodum custodia diligenti seruatam denuò ducere in domum poterat. Sed praeter alias causas quibus ei infensus erat, sterilitas fuit: nam Octauia nupsit Neroni A. Vitellio & L. Vipsano Consulibus: periit P. Mario & Scilio Consulibus: postquam ver ba illa Nero ad Senecam habuit. Agebat tum Nero annum vigesimum sextum, Octauia vigesimum excesserat, nec tamen vnquam concoepit. Ego tamen inuisum autorem necis, etsi non necesse, superis fuisse crediderim: namque Claudiorum gens ambitione summa, auaritia & crudelitate fuit: vt etiam Claudius ille Decem vir damnatus sit iudicio publico: & Clandia foemina, quae elisa ob multitudinem optabat fratrem reuiuiscere, praecipuam iacturam classis Romanę, vt rursus victus frequentiam populi minueret atque & illa ob id dam nata. Infensa haec semper plebi & miseris, qualem putas fuisse erga alias nationes? qualem erga seruos?

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
