Latin
201.6 to 201.10
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 201.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta verò prodigia praecessêre Romanorum imperium quòd vt Graeci alios atque Macedones presserant, ita Macedones ipsos ac Graecos pressit? vt penè nulla gens peius &crudelius afflicta sit, initio ab ipsorum regum semine facto nam &Persa Rex extinctus est in carcere &filius vnicus qui superfuit fabrilem exercuit artem. Itaque consulto à diuina prouidentia facta sunt haec omnia: &ne quis inficiari possit, haec etiam in minimis animaduersa sunt. Quippe temporibus nostris, dum Rex Gallorum excussus est dominatione Mediolanensium ab Eluetiis, nónne ventis ac tempesta te excidit totus apparatus ligneus triumphi Gallici Regis? Et cum saeuiore casu pulsi sunt ab Hispanis rursus, est rursus excussa terra motu ac fulmine penè tota Arx Mediolanensis, nullis viribus humanis expugnabilis? Quid ergo, tam saeuum Reipublicae Romanae imperium, tam crudele iugum in omne gentes, nonne, nondum vllis iniuriis, quas Graeci, &qui eorum nomine imperauerunt, Ptolemaei, Antigoni, Mithridates, Carthaginenses, Macedones, Corinthij, Athenienles, Lacedaemonij orbi intulerant, vt non exa pediret solui, puniri non debuit? Qua ergo via immanis haec gens quae in theatris sontes &insontes dimicare inter se cogebat ac necem crudelem, quae viros, foeminas, pueros, non miserta sexus vel aetatis, feris dilaniandos in spectaculis exhibebat, quae seruos etiam per ludibrium excruciabat: vnde rotae suspensi pedibus viri, &ad necem vsque verberati: piscinae in quibus per ludibrium, seu quibusuis minimis ex causis, non sexus, non aetatis habita ratione, piscibus deuorandi viui mergebantur: tot cruces, pistrini, compedes, tormentorum inaudita genera in miseros? quae in reliquis seu domitis seu sociis ser foederatis gentibus tantum exercebat, quantum libebat: nemo à nece, quantumvis insons, nemo à verberibus tutus, non puer, non nupta à libidine, Romani non solùm magistratus, sed hec ministri vllius, nec etiam serui vel liberti: non signum, statua, fundus, domus, aut quicquam aliud auaritiae illorum imperiuum. Nonne Cicero recitat, cum in Asiam proconsul iuisset, eò redactos per tributa, extorsiones, rapinas, publica, &priuata furta praecedentium administratorum, vt nisi venditis capitibus suis &filiorum, nor essent soluendo vectigalia? Est tamen hic sanctus Arpinas, qui cum tam innocentem se iactauerit, vel toto vertente anno nomine Reipublicae Romanae collegis ex Prouincia HS.