Latin
205
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 205
Unproofread scanNot analysed yet
Horum nihil po tes obiicere Neroni: omnibus permisit liberum moriendi genus: &cùm gauderet spe ctaculis vsque ad infamiam, nusquam interfuisse legitur vel damnatorum suppliciis, ne que etiam gladiatorum, nec ferarum quae cum hominibus dimicarent, cùm constet omne Imperatores interfuisse spectaculis huiusmodi: quinimo &Claudium Tiburi à mane ad vesperam perseuerasse, vt carnificem ex vrbe accitum expectaret, deligatis ad palum noxiis, quos more antiquo puniri iusserant magistratus: Poenas parricidarum &tormen ta etiam quaestionum coram se exigebat &repraesentabat: quocunque munere gladiatorio prolapsos iugulari iubebat, maximè retiarios, vt expirantium faciem videret. Cùm par quoddam gladiatorum mutuis ictibus concidisset, cultellos sibi paruos ex vtroque ferro fieri in vsum sine mora iussit. Bestiarii meridianisque adeò delectabatur, vt etiam prima luce ad spectaculum descenderet, &meridie dimisso ad prandium populo praesideret: praeterque destinatos, etiam leui su bitaque de causa quosdam committeret, d fabrorum quoque ac ministrorum atque ic genus numero, si aut ἀυθόκατον vel pegma vel tale aliquid parum cessisset: induxit vnum ex nomenclatoribus suis, sicut erat togatus audiuit au Quid tale in Nerone quis vidit, legit vnquam? &tamen hic Claudius, Di uus, appellatur, &in Diuorum numerum relatus est. Forsan quia mitior fuit in iudiciis, quanquam saeuior spectaculis. Audi quid di cat Suetonius: Apium Syllanum consocium suum, Liuiasque, alteram Drusi, alteran Germanici filiam crimine incerto, nec de fensione vlla data, occidit. Item, Cn. Pom. peium, maioris filiae virum; &L. Syllanum minoris sponsum. Ex quibus, Pompeius in concubitu dilecti adolescentuli confossus est: Syllanus abdicare se praetura ante quartum Kal. Ianuarias, morique initio anni coactus Die ipso Claudij Agrippinae nuptiarum in quinque &triginta Senatores, trecentosque amplius equites animaduertit. Demiror amen tiam hominum furoremque ac fortunam Neronis, qui sine caede crudelis, sine suppli ciis exquisitis saeuus appellatus est: caeteri cum pessima quaeque perpetrarent, inter Di nos relati sunt. Dices forsan, Claudium fuisse crudeliorem beneficio Agrippinae inte deos relatum, vt inuidiam parricidij hor commento leniret. Sed Nero consensit, Nero in cultu perseuerauit: Neroni ergo laus ian pietatis debetur. Sed id sapienter factum, non piè. Faxo, si sapiens Nero, etiam bonus: si bonus, sapiens. Nemo bonus, nisi sapiens: nullu sapiens, qui bonus non sit. De fuit ergo Nero ni bonus successor, non ipse malus fuit. Quis Tom. I. Galbas, Othones, Vitelliosque Neroni comparare velit, ausitve, non video quorum breuissimo principatu plus scelerum &flagitiorum admissum est, plus sanguinis ciuium effusum est, quàm quatuordecim totis annis Neronis: adeò vt hoc bene inter tot mala Otho praestiterit, vt satietas eum tenuerit, ciuilem effundendi sanguinem: caeteris nunquam defutura voluntas, modò licuisset.