# Opera omnia. Vol. 1 210

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/210

In quo vos Antonini meliore estis mendico quouis? an plura vobis membra sunt, aut animus vester solùm immortalis in vobis ac Senatu, plebis animi & prouincia lium caduci, & (vt Turcae nugantur de foemi neo sexu) belluini? Vis videre fictam fuisse hanc humanitatem? nonne Pius sumptum statuit gladiatorio muneri, tanquam non ho mines (quorum plerique inuiti, & bello capti dum libertatem suam tueri volunt: alij ser uorum filij empti ad hoc munus? nec simpli citer cadere licuit his, sed à lasta docebantur: cogebantur etiam ferrum vltrò condere, quòd iam receperant in intima, proh hominum fidem! vt placerent spectatoribus) sed pecudes aut ferae iugularentur: & Neroni, qui horum loco scenicos ludos exhibebat, audent exprobrare crudelitatem? Marcus verò de Sepulcris asperrimas leges tulit, maiorem mortuorum quàm viuorum curam gerens. Patrem autem verum Antoninum tulit, hominem crudelem, & callidae crudelitatis, qui in com messationibus gladiatoria munera edebat: quasi non idem esset, id facere, ac permitte re. Et cum legiones caesae essent in Syria & legatus occisus, in Apulia ipse Verus vena batur. Quòd si nihil mali omnino egisset Commodum cùm genuerit, monstrum illud horrendum, & cuius mores cùm iam agnos ceret, reliquerit imperij haeredem, satis execrandus esset hoc solo facto. Itaque palàm est, Antoninos prudentes quidem fuisse, & egregios dissimulatores: caeterùm Nerone ipso longè crudeliores: si crudelitas est, pauperes premere, miseros in manibus potentiorum cruciandos & vexandos dimittere, faci norosos magistratus impunitos relinquere Quisque rem cogitet aequa lance, animo haud addicto factioni: statim intelliget, quae à me proferuntur, vera esse. Quanto melior sanè Alexander Seuerus (hic siquidem solus Deorum cultor verè bonus fuit, inter omnes Imperatores qui à Iulio Caesare vsque ad nostra tempora regnarunt: nec huic Neronem prae ponere ausim) qui fures omnes odio interne cino prosequebatur: magistratus autem, qui quippiam iniustum patrarent, seu Senatores seu alios, acerrimè, vt decuit, puniebat. Adeò verò rapaces iudices horrebat, vt ad nominis eorum mentionem aliquando bilem euomeret. In probos mitis, clemens, liberalis: vt non hominem, sed Deum quempiam, humanancarnem suscepisse diceres: quemadmodum & Homerus & Plato quandoque contingert aiunt. Nec tam insector saeuitiam, vt Neronem tuear; quàm quòd in illo non fuerit Neque enim me latet saeuitia Aureliani Im peratoris factum, vt cùm antea innumeri ty ranni occuparent Remp. & Galieni tempore triginta simul: hic effecit, vt non esset qui recipere vellet imperium, mansitque Romana Respub. sine imperatore per sex menses Itaque vt crudelitas praepostera execrabilis est, ita opportuna nulla melior ad continendum regna.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
