Latin
CAPVT XXXI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXI. Felicitas. Vanquam felicitatis nomen à nostra natura longè absit, cùm tamen quod propius vero est, id ex parte assequi contingit, ideò &eius particeps fui, primùm euidenti si gno quòd ad amussim cuncta euenerunt, si cui mortalium, vt plerique fines atque principia, si paulo serius, aut citius incoepissent, vel finem distulissent, omnia fuissent euersa Secundum est in portione temporis comparata ad totum: velut cum in Saccensi oppido habitarem: cum inter Gigantes vnus sit necessario minimus, &inter Pygmeos maximus: neque tamen paruus Gigas, neque magnus Pygmaeus est: ita etsi dum in oppido Saccensi fui, felix eram, non tamen sequitur, vt aliquando felix fuerim. Itaque ludebamus, Musicae operam dabamus, spaciabamur, epulabamur, licet rarò studiis operam nauabamus, nullae molestiae, non timores, suspiciebamur, venerabamur, congrediebamur nobilibus Venetis, aetas mea floridissima: nihil fuit ea vita iucundius, quae durauit quinque annis cum dimidio, à Septembri mense M. D. xxvi. ad mensem Februarij M. D. xxxii. conuersabamur cum Praetore, publica domus erat regnum &rostra: Indicio quod tempus illud non solum euanuit, sed memoria eius adeò contracta est in angustum, ob voluptatis sensum, vt laeta somnia eo me deducant. Tertium est majus omnibus, quòd sicut ad felicitatem pertinet, vbi non possis esse quod velis, esse quod possis: ita ad vberiorem felicitatem, vt eius quod optimum est, ex his quae desideramus: Oportet igitur, vt dignoscamus quorum simus posseslores, &eorum vnumquodque quàm bonum, vt optimum eligamus: seu duo vel tria ex his, &tale aut talia ardenter amare ac concupiscere, &vt minore incommodo, non solum ob ipsa quae eliguntur, sed etiam ob alia possideantur: Demum vt optimè possideamus aliud enim est possidere, aliud optimum esse quod possidetur, aliud optime, id est, perfectè possidere. Defuturos non ignoro, qui haec vt paradoxa contempturi sint, sed vanitatem rerum mortalium intuenti, praeterita memoranti, facile erit intelligere, haec plusquam vellemus, esse verissima: Quòd si nondum illis assentiris, tempus omnia deteget, &talia ostendet sic se habere. Capiamus gratiâ exempli Augustum, M. Scaurum, Senecam, Acilium, Certè Augustus amplissimae fortunae vir fuit; &iudicio hominum felix, quid nunc illius superest? non stirps, non monumenta, omnia extincta sunt, si ossium aliquid maneat? Quis secum habere velit, nedum cupiat? Quis illius nomini vim facienti irascatur: Et si etiam secus sit? quid ad illum? Dum viueret felix erat? Quid plus illi quàm aliis suis beatis praeter meditationes, iras, furores, timores, caedes? domus plena tumultus, aula perturbationum: intimi insidiarum, si non dormiebat infoelix fuit: si dormiebat somnus potior vigilia erat, vigilia ergo mala quando somnus est melior: qui tamen est indifferens. M. Scaurus quid cum tantis Thesauris, spectaculis, profusionibus, quorum omnium ne vmbra quidem superest: aetate sua tumultus, anxietates, vigiliae, labotes authorum? spectacula, pompa, voluptas aliorum?