# Opera omnia. Vol. 1 223

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/223

Irata statim nescio qua arte seu casu ac bona ei fortuna contigit hos inimicos hostesque suos ita eli minanit ex orbe vt sola nomina eorum nobi reliquerit. Et coronopum quidem seu coral lium audiunt omnes & hermodactylum sec quid sint nemo docere potest. Neque illum laudarim qui cum multis cucurbitulis languen tes in balneo beneuolentium herbarum positos excantificabat: cum plus esset in medicina incommodi quam in morbo ipso. Quid profuit Agrippae aceti feruidi balneum quo simul leuatus est dolore ac pedum vsu? Quid Caesar nostro medicamentum illud ficumeum ac quasi superstitiosum è nigrae caprae sero cum ficlu lacte? Nonne praeter id quod nihil contulis velut & reliqua omnia quae illam arcere solent auxilia vitam effecit breuiorem, atque tenuiores omnino illius vires? Quid fonte quos seu casu fen voluntate concluseris breui mortem afferunt? Quid ligni fancti decoctio, qui sarze Panliae, quique Thermarum aquis gloriantur annos numerent, quibus vel curati vitam sanam degant aut superfuere incolumes non est depellere morbum mitem vt lethalen excipias. Quid modo de me factura sit nescie quod eam depellere me posse iactauerim, forlan enim aut contemnet aut non curabit. postquam id praesidium adeò, in paucis experior, vt propter me ipsum solum illud inuenisse videar. Et si modo aduersum me saeuiat non iure id egerit quandoquidem eam solum relegare quaesierim, non exturbare perpetuò, domo: nec alios docuerim. Irata sanè meritò fuit Gulielmo Budeo qui cum eam publicè conatus fit docere eliminare, ipsum auctore ita concussit vt nil integrum ei reliquerit. Sec aliud est tueri partes suas suaque commoda procurare; aliud iactantiae causa aut spe luer alios id vt facere possint docere. Aliud est infestum hospitem aliquandiu detinere, ne adeò frequenter nos molestia afficiat, rarius vexet, aliud omnino è domo pellere & prorsus hospitio interdicere. At fortes viros forsan aggredi non ausa est. Nil minus, vidimus aetate nostra Antonium Leuam Alphorisumque Aua lum duo belli fuimina singularia prudentia fortitudineque tot claris gestis sic ab illa obsessos vt homines intelligerent eam nihil inac cessum relinquere. Et fulminum louis exemplo ardua quaeque petere, concutere, quassareque. Quid aliud fuisse credendum est quod Herculem domuit, licet Poëtae vlcera fuisse dictitent, neque enim voces illas adeò itata protulisset, si malum in carnibus non venis atque artubus fuisset. Sed omittamus dubia quandoquidem propriis ac certis laudibus podagra contenta sit. Etenim sufficiat vnun pro multis exemplum in Seuero Imperatore qui cum fortissimus omnium fuerit orbem que occupauerit, ita ab ea victus est, vt perpetuò decumberet, & cui totus parebat orbis, is ipse podagrae seruiebat, nec illa se vinci passa, nec is victus destitit esse terribilis. Hoc tamen ob id solum dixerim quod sciam nullum Podagia.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
