Latin
225
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 225
Unproofread scanNot analysed yet
affici, praeterea eum efficit vini gustum vt nemo melius vinorum percipiat suauitatem quam podagrosus. Mortem praeterea leuissimam &somno simillimam parit, si cui à poda gra succedente morbo mori contingat. Quid cum remittit se quales somni, quàm dulces, qualis indolentia &pruritus circa locum, parum à venerea distans voluptate. Haec sola nos admonet studiis incumbendum quandoquidem ea sola dulcedo dolorum interuentu abrumpi nequeat. Sed praeter ipsam sociorum iucunditatem quae in omni morbo exigi solet, peculiari natura mouet &amicos &aegros vt locis ac salibus plus delectentur ac valeant, vt venereis claudi, dolis gibbi, fraude strabi proptitudine &consilij celeritate calui, vt ridicula sit horum conuersatio. Addamne &illud quod podagrici motus Lunae melius Astrologis norint, temporumque mutationes certius nautis. Haec atque alia plura ac praestantiora de podagrae laudibus verè diei possunt. Sed video quid contra possis obiicere, quod morbus tamen sit: atque quod melius omninò sit, vt etiam de caeteris, non habere quàm habere. Atque hoc est quod plerique iactant, pauculisque incomptis verbis tantam gloriam interturbare atque confundere posse sperant. Sed si modo ex hoc ipso maximè ostendero illius praestantiam ac laudem haud dubito conuictos fore illos qui quovis nomine non dignam fore existimabunt. Principio damnas eam quod morbus sit quasi non tota vita nostra morbus sit aliquanto deterior quam podagra, nam si morbum vocas solum dolorem, certè podagra morbus erit, reliquum vitae non ita morbo laborare dici potest at si morbum dixeris animi corporisque languorem secus longè, nam nunquam minus morbo laboramus quam cum podagra nos affligit, morbus est stultitia, voluptas, obliuio conditionis nostrae, iracundia, odium, dolor, quibus nos ipsos nostrosque leui vel nulla causa euertimus. At non morbus est melancholia? &tamen hac ipsa laborasse pluresque sapientes viros atque praestantes auctor est Aristoteles? quid Poëtae, Vates, Sibyllae? non ne omnes morbo laborarunt? &quamdiu in pretio fuerunt eo magis conflictati sunt, quapropter &paucis ex his longa vita perfrui contigit, melancholicus fuit Virgilius, insanus Lucretius, stultus Naso, ebrius Horatius: quid tot commemorem? cum omnes insanierint breuisque vitae fuerint. Si quid est in nobis diuinum iam maximè detegitur, in morbis: tunc enim futura praeuidemus, prudenter negotia disponimus, atque à perturbationibus animi liberi sumus. Podagra si temperantiae iuncta sit, sensus reddit vegetes, firmam memoriam, succulentum corpus, valitudinem synceram, vitam longam, gustum purum, somnum tranquillum, animam suauem, laetas cogitationes, promptam ad studia sapientiae mentem: nam cum alij morbi solent illam interturbare sola podagra adauget &exacuit. Hoc verò illa habet praecipuum &incomparabile donum quod sola animum contendat iam assuetum obniti ad versus corporis acerbissimos dolores, vnde viget illius maxima fortitudo atque constantia ac robur, quo corpus aduersus caetera incommoda omnia regat Podagrae. ac gubernet.