# Opera omnia. Vol. 1 246-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/246-2

Rthographia est recta ratio scribendi, id enim nomen eius ostendit non vt ita proferamus quemadmodum scribimus nam scribimus Caium & Cneum & proferimus Gaium & Cneum per g. eius autem duę sunt partes, Scriptura quae prolationem consequitur seu sonum literarum & puncta quibus distinctè proferimus, ergo de prima parte prius dicendum erit. Scribendi & proferendi quinque cùm sint rationes quae vocem variant non omnes ad Orthographiam pertinent nam solum variamus propter litterarum varietatem velut templus & templum Dauit Dauid, Dauidus haec non ad Orthographiam sed ad latinitatem pertinent; secunda est in qua multum Graeci laborant, at Latinis parrum in vsu est accentuum obseruatio.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
