# Opera omnia. Vol. 1 264

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/264

Alius modus est, cum Alea adulterina est, seu forma rotundiore, seu angustiore, idque perspicuum est visu, seu quod apprehensis angulis contrapositis in partem vnam dilatatur. Constat autem tripliciter id debere tentari, cum sint tres coniugationes oppositorum angulorum; vnde superficies superior emergit Haec igitur diligenter sunt consideranda. Ma iora etiam sunt damna chartarum; quae exterius notantur. In omnibus oculatum esse oportet, & cognoscere disparem illarum con ditionem.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
