Latin
CAPVT XVIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 270
Unproofread scanNot analysed yet
rore eas et eas eas ex in ea ac tam ex CAPVT XX. De fortuna in Ludo Idetur autem plurimum posse fortunan V in huiusmodi, vt quidam etiam inexpectatis fruantur, alij iuxta expectatis destituantur. Vnde mediocritatis illius, ratio locum non habet. Ea etiam mediocritas ex extremis conficitur, vt non sit velut in litibus &aestimationibus, aliisque similibus. Constat sanè hunc hominem, illo, eundem ac seipsum comparatum, alia aetate, tum in lu dis, tum in negotiis, &cum hoc magis, quàm cum illo, &die vna magis, quàm altera esse fortunatiorem. Etsi quis sortem quamcumque iaciat impares plures hac in parte magis, in alia minus, &pauciores esse oportet, aut aequales semper, si aequales, ratio erit, &principium non sors; si diuersitas contingit in omni aceruo, aliquid est inuenire magis minusque dissimile; sed ex hoc nulla ratio fortunae in ueniri potest; esse tamen fortunam necessarium est. Astrologi autem, eam sibi vendicant non tamen vidi Astrologum quemquam alea ludentem fortunatum, nec qui eorum consilio vsus sit. Et causa est, quòd etsi contingat velut in omnibus fortuitis aliquando diuinare, nihilominus si diuinauerint (nam vbi non diuinauerint, iacturam fieri necesse est) cum postmodum fallunt perperam, audentes ma ius damnum ex vno errore subeunt, quàm vtilitatis ex diuinatione, quater prospere succedente. Semper enim in malum pronior est lapsus, &iactura maior lucro. Vidi autem, qui collimarent Geomantia, sed eadem instabilis vanitas, &periculum, nisi quòd moderatius hi vtuntur fallace praesidio. Vnde autem, quòd frequenter quidam diuinent, non aliam ob causam, quàm quod alij frequentius errant. Cum ergo necessaria fit inaequa litas, necesse est alicui maiorem partem contingere alicui minorem. Atque haec dici possunt verisimilia rationi. Quae tamen mihi contigerunt anno M. D. XXVI. cum Thoma Lezio patritio Veneto, nunc subiicere decreui iudicium, cuique suum relinquens. Exueram dignitatem regendi Scholares in Gymnasio Patauino de more iij. Augusti, iam ibamque cum Hieronymo Riuola, Scholare Bergomense nocte quadam eiusdem mensiVenetias, lusimus Ludo (Basetta vocato) vici omnes, quas habebat pecunias. Inde rogauit, vt super fidem luderem ad aureis, vsque, ni fallor, binos, aut ternos, &vici rursus, tum demum volebat rem in immensum producere, negaui; pollicitus est, quòd debebas se intra tres dies redditurum, non venit, forte fortuna obuius sit paulo post, pollicetur die sabbati, ea erat dies Natiuitatis Virginis, se venturum redditurus pecumas: deducturum ad pulchram meretricem, agebam tamen annum, ac anni finem vigesimiquint sed frigidus eram. Recipio tamen conditionem, de Ludo ne verbum quidem. Venit con stituta die; erat autem eo anno Beatae Virginis festum die sabbati.