Latin
CAPVT XXXI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 277
Unproofread scanNot analysed yet
Erat &alius modus puerilis ludendi talis, non praefinito numero, quemadmodum nunc orbiculis plumbeis, vt non de pecunia certarent, sed è talis ipsis. Velut fingunt de cupedine, qui talos omnes vicit Ganymedi, notae sunt fabulae, sed Graecè leuitatis; sunt &alia nomina iactuum, vt Voltorius, &Basilicus, Plautus in Curculione. -Inuocat Planesium, Iacit voltorios quatuor. Talos arripio: inuoco almam meam nutricem Herem. Iacto Basilicum Hic optimum proponit, vno excepto. Voltorij quatuor, id est quaternarios: sunt enim longi, &tenues, nigrique, interstinicti albo, hic optimus erat punctus; sed Parasitus basilicum iecit, qui potest idem esse cum venere sed ea tum ratione, puto quatuor fuisse seniones, nam de summo puncto certabant, non de venere, &canibus; vel si vis, vt basilicus si venus, Voltorij erunt seniones. Dices nonne tres senarij superiores erant quatuor Voltoriis? Respondeo non, quoniam similes non erant, vt etiam in ludis tesserarum de iacina dixi. Plurimas hic referre quàm in tesseris liceret, cum circuitus sit celvj. trium tesserarum ccxvj. licet varietas in tesseris sit maior scilicet lyj. in talis autem (vt dictum est) solum xxxvi.