# Opera omnia. Vol. 1 284

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/284

Velut enim illi qui extra rotam est, tota est praesens, qui intra pars absconditur pars noua exoritur, ita & aeternis vnum est idem semper esse necessarium. Aut ergo ni esse aut ipsum esse necesse fuit, nam si non fuisset, per quid potuisset restitui? Quid ergo in causa fuit vt necessatio esset, non autem non esset? nam videtur hoc axioma habere causam quodcunque est saltem coniunctam. Causa est igitur quoniam non esse non est, sed solum id imaginatur mens: est enim esse vbique: & omnia iam sunt. At si non est non esse, palam est vbique esse & semper: & hoc infinitum tum quod est corporeum quam quod incorporeum. Nec est vt mente nostra regamur, cogitantibus an moueatur in instanti, quoniam infinitum circuit in tempo re: vnde definierunt frustra magnitudinem Nihil enim omnino non est. Sed supponatur non esse aliquid, veluti later qui nunc non est, pridie autem fuit, & Socrates. Videtur igitur non esse aliquid. At non ita ost, sed omnis quidem substantia manet & ad idem redit ac reuoluitur, & accidentia etiam. Quod ergo est non esse, est quod esse non habet continuum habet tamen sempiternum. Quaedam enim esse perfectum habent, & sempiternum immobile, velut Dij: quaedam sempiternum, sed non immobile, velut coelum: quaedam sempiternum inaequale, velut homo: quaedam non continuum, velut albitudo. Quid ergo est non esse quod non inuenitur? sed hoc est mi nus est certe in vno quam in alio 2 Sed cur non omnia vnum & idem habent esse, vt sufficiat vnus Deus? Verum videtur vnum in alio esse, velut in ouo candidum luteumque, & in vtroque elementa, & in illis materia; forma, & rursus in his candor, quantitas; calor, proprietatesque, & multa forsan alia quae nos latent. Vt non sit hoc ipsum sine illo, nec pars eius sed productum. Si enim extenderetur quod est incorporeum fierent multa infinita, quae esse nequeunt. At extensionem esse necessarium erat, quamobrem alia à Deo proficisci necessarium fuit, donec ad infima veniretur. 3 At si ab infinito ad infima descenden dum erat cur tam paucis gradibus, circumscribitur hic descensus? An quoniam vbi ac corporeum ventum est iam est in vltimo esse, propterea minimum illud in multas parte diuidi non potuit. Quaerendum est quot gra dibus recedat vltimum à primo, nam si infinitis infinita erunt, & quod proximum erit Deo & illi atque illi semper infinitum, sin autem numerus quidam est, omnino nihil erit proximus? Existimandum est ergo non per spatia diuidi, sed quemadmodum singuli coeli aeterni sunt, non tamen incorporei, ita pluribus infinitis ac perfectis constat ordo.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
