# Opera omnia. Vol. 1 285.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 285.1 to 285.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/285.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/285.1

Velut terra aeterna est, sed per partes corrumpitur coelum rursus totum cum suis partibus aeternum est, sed non incorporeum. Rursus incorporea multa aeterna sunt, sed non praesentia, verum explicatam habent vt coelum aeternitatem atque eo magis si vicissitudines quaedam habent vt homines: quaedam non vt daemones, & rursus quaedam intelligunt, quaedam aliquid melius: Et quaedam per se aliae autem ex aliis. Honorabile autem est ac glotiosum, haec intelligere magis quam prouinciis praeesse atque iuuenem esse. 4 Dubitabit autem quispiam, si Deus infinitus est quomodo potest aliquid esse imperfectum? tum maximè quod non esse nullum illi contrarium est. Determinant autem quidam mortem, & non esse ipsum, & minimum esse tanquam sensim delabendo potentiam, & quam vocant Hylem seu materiam primam. Sed cur haec materia primas quis eam fecit? & cur non expleri potest perfectione quandoquidem ipsa per se vniformis sit nec perfectionem recuset, vt in humana forma? Dulce quidem sapere nec admirari, aut dolere debemus etiam si quaedam non omnino cognoscerentur, sufficiat enim in huiusmodi verisimilia dixisse. Verum, vt dixi, in quantitate omnia sunt, infinita voco quantitatem substantiam quae tota vna est, seu incorporea seu corporea, tota infinita, & in tempore: nihil enim corrumpitur, sed omnia sunt immortalia, in ordine autem est, infinitum quod omnem habet perfectionem, nihil enim ei deficit. At quae ipsum consequuntur omnia infinita sunt, sed non omnia perfecta. Velut humana anima perpetua est, sed vicissitudine non caret, bouis autem etiam expers scientiae, plantae autem sensus, coelum quoque corporeum, solus Deus exactè perfectus est. Ideoque stultè dubitat, qui an infinitas sit quaerit? quandoquidem omnia sint infinita. Dico terram, & non solum terram, sed hanc terram quae eadem reuertetur? & later & statua, sed non vt artificio conflantur. Hyle ergo & ipsa infinita est, sed cum sub ordine contineatur, contigit vt esset extrema entium.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
