# Opera omnia. Vol. 1 29.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 29.1 to 29.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.1

Somnia. Nonne, & illud de somniis quòd tam vera fuerint admiratione dignum videri potest? nec minimam partem attingere velim Quorsum enim? sed tantum lucidissima, & maxima decernentia negotia: velut cum circa annum M. D. xxxiv. in diluculo, cùm nondum quicquam constitutum haberem, & omnia pessum in dies irent, vidi in somno me currentem ad radicem montis qui mihi à dextra erat, cum immensa hominum multitudi ne cuiuscunque status, sexus, aetatis, mulierum scilicet virorum, senum, puerorum, infantium, pauperum, diuitum variis modis vestitorum: interrogaui ergo quo curreremus omnes? Respondit vnus ex his, ad mortem exterritus ego, cùm mons à laeua mihi esset, conuersusque vt à dextra ipsum haberem, vites (quae medium illud montis, eo vsque vbi ego eram frondibusque intectae erant aridis, & sine vua prorsus, quales Autumno videri solent) apprehendere, atque in montem ascendere coepi; idque primùm aegre ob montem, seu potius collem, qui arduus in radice multum erat: postmodum ea superata, per ipsas facile ascendebam: & cùm iam in montis essem vertice, ac tanquam vltra impetu voluntatis transiturus, nudi lapides, & abrupti apparuere: parumque abfuit quin in tetram pro fundam ac tenebrosam voraginem me praecipitarem, adeo vt memoria huius somnij cum sint xl. anni me contristet, ac simul terreat itaque ad dextram conuersus vbi ericis contectus solùm campus apparebat, eo process propter metum, qua iter agerem immemor in vestibulo villici tugurij palea, & iuncis atque arundinibus tecti, me esse animaduerti, puerum tenens dextra manu, veste coloris ci nerei, aetatis xii. circiter annorum: tuncque somno atque insomnio simul solutus sum. Quo manifestè ad nominis immortalitatem, ad labores perpetuos & immensos, ad carcerem, & metum maximum ac tristitiam, duram sedem ob silices, infructuosam ob defectum arborum, & herbarum vtilium, laetam tamen, aequalem, ac mollem. Perennem ergo in futurum gloriam docuit: nam singulis annis vinea vindemiam reddit. Puer ille si spiritus bonus, faustum, strictè enim tenebam: si nepos minus. Casa illa in solitudine spem quietis. Sed horror tantus cum praecipitic etiam casum filij declarare potuit, qui nupsit, & periit indignum est credere fuisse praeteritum, id verò Mediolani accidit.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
