Latin
299
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 299-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum oratio in qua generale dicitur de aliquo aequiualeat vniuersali, vt Socrates est home vel hic est homo, aequiualent eis, omnis Socrates est homo, &omnis hic est homo igitur proposita maiore ex toto falsa, &minore vera, &ambabus vniuersalibus, vel de aliquo, sen de hoc vno, seu altera vno modo, reliqua alio modo: ex his sequitur conclusio falsa. Exemplum autem cum maior non est ex tota falsa sed in parte, est: velut nullum intelligens est immortale, anima omnis humana est intelligens, igitur nulla anima humana est immortalis: haec igitur falsa est, quoniam maior est de toto &falsa. Sed eandem patitur difficultatem: cum non uit maior de toto. Tertius modus est cum ma ior est vera, atque ita vt vel conuertatur genetaliter in Barbara, vel Darij, vbi vtraque est generalis quae affirmat: vel in quibuscun que variatur, de quo dicitur variatur, &quoc dicitur, tunc minor si sit falsa, in eo genere in quo accidit, illa varietas, conclusio erit falsa necessario. Velut sit de quo dicitur in maiore a, b, c: &repugnantes partibus d, e, fr &dicatur de a, b, c, g, h, singillatim, quibus repugnent K, I, &ex quibusuis duobus a, b, c, cum repugnante tertio sequantur K, I, &assumatur vt minor terminus, de quo a, b, c, falso dicatur secundum vnum illorum tantum: dico quod conclusio erit falsa. Dicatu ergo a, b, c, dem, falso, quia C, non dicitur dem, igitur dicetur a, b, f, de im: sed de a, b, f, omni, dicuntur, K, I, igitur K; I, vere dicuntur de meat g, h, repugnant K, I, igitur per secundum axioma g, h, falso dicuntur de m, sed g, h, dicuntur de m, supposito quod a, b, c, dicantur de mi igitur supposita minore falsa, erit conclusio falsa. Atque hic est modus quo Geometrae vtuntur demonstratione ad absurdum. Velut in quarta primi Elementorum; trigoni, qui habent vnum angulum vni angulo aequalem, &duo latera aequales angulos continentia aequalia, habent singulos angulos supra basim, &bases &ipsi adinuicem aequales. Etsi vel angulus inter duo latera aequalia, vel latus vnum continens angulum aequalem, cum latera aequali fuerit inaequale erunt trianguli bases; &angul supra illas inaequales: igitur proposito triangulo habente duo e, tribus aequalia, &tertium inaequale, si illud supponatur aequale sequetur triangula bases, &angulos supra eas inter se aequalia falso esse. Sed si plura assumantur inaequalia, non sequitur falsum, quia reliqua non est necesse esse inaequalia Ex duabus autem falsis non est necessarium sequi nec verum nec falsum: vt huic: nullum animal est planta, si subiiciatur omnis quereus est animal, &omnis lapis est animal, sequetur verum &falsum. Si igitur, volumus falsum ostendere, nectica.