# Opera omnia. Vol. 1 30

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30

Multa quoque somnia mirabilia vidi, & supra fidem, quae volens praemo Haec igitur mira, & diuersorum generum cogitationes, somnia, & momentanea quatuor quorum tria superius recitaui, conductio Mazente, casus in mare, domus ruina quartum ligulae historia admirabilis, de qua supra egi. Itaque munera Dei à me sunt recognoscenda: nec quisquam, quod mihi accidit huiusmodi, vel casibus, vel occasioni momentaneae, vel somniis pro regula communi statuere velit: Abunde enim, & for san etiam grauiter decipietur; nec multo minus, qui volet in merita mea referre: sunt enim largientis Dei munera, non quicquam cuique debentis, & multo minus mihi. Multo etiam falluntur, qui ad industriam, ad labores, ac studia mea, quae vix millesimam partem implere potuissent: pessime vero qu conficta à me inanis gloriae studio, imagina ti fuerunt, à qua plurimum absum: deinde cur velim virtutem non solum mihi (si ita vultis) insitam, sed quam à Deo partam scio, friuolis his naeniis, ac falsis fabulis foedare.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
