Latin
CAPVT XXXVIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 31
Unproofread scanNot analysed yet
inter finem Augusti, &initium Septembris anni M. D. Ixxiv. sed propriè hoc anno M. D. Ixxv. nunc vt mihi videtur, habeo perfectum. Est autem res quae non me deserit, sed loco duorum praecedentium quae desierunt, munit aduersus aemulos, &pro incumbente necessitate. Et est composita ex exercitatione artificiosa, &lumine circunforaneo: Iucunda nimis, &per se praestat longè plus ad authoritatem, exercitationem, sucra &soliditatem studiorum, quam illa duo simul iuncta, &hominem non abstraxit à communibus studiis, &conuersatione humana, &reddit promptum ad omnia, &ad compositionem librorum est praestantissima, &videtur quasi vltimum nostrae naturae, repraesentat enim omnia simul quae ad rem illam faciunt: &si non est res diuina, certe est perfectissimum opus morta lium. Interim est quartum, quod incepit ab anno M. D. xxii. &perdurauit vsque ad annum M. D. Ixx. vel lxxiii. scilicet hoc mihi datum est, vt reor ad consolationem: postquam seruatus sum in vita praeter spem, &vt confirmarer in fide, ac inteligerem quòd à Deo sum, &ille mihi omnia, ne aliquid indignum tot meritis admitterem. Et si quis dicat cur non omnes homines, aut saltem pauci haec vident, &similia? Quid si sentiunt plures, aut per se clara non nobis? sed quod amoris indicium, mors saeua filij? si secus aliquis immortalis esse potest, expostulo: si non, quid mihi plus? Mors enim omnis acerba, &penè eadem praeter similem, quam aequat diuturna eius, &certa expectatio. Quintum peculiare fuit, quod &ipsum perpetuò durauit, vt non nisi desperatis rebus emerserim, non nisi florentibus mersus sim, quales triremes in tempestate esse solent, modo ex imo ad suprema, modo ex supremis in vortices, idque tota vita. O quoties conditionem meam adeò miserabilem mecum defleui: non solum quod omnia pessum issent, &omnis spes salutis sublata foret, sed quòd neque res meas cogitatione disponenti vt vellem, inuenirem modum euadendi: cùm nullo meo studio aut labore, intra duos aut tres menses, vidi omnia commutata: vt maiores effectus quam voluntatem, &actum potestate fore crediderim, idque toties vt numerum referre pudeat. Et hac vicissitudine accidit saepe vt omnia simul ruerent.