# Opera omnia. Vol. 1 32.1-2-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 32.1 to 32.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.1-2

CAPVT XL Felicitas in curando 1. A Ccidit vt anno M. D. xxxvii. seu M. AD. xxxiii. in aestate, cùm esset mihi arcta consuetudo cum Donato Lanza, cui ex haemoptoi laboranti iam pluribus annis multum, contuleram, vt esset Sfondrato Senatori, & à secretis Caesaris intimus cui persuaserat saepe vt opera mea vteretur in cura fili maioris, puerili conuulsione laborantis, qui potius inter mortuos quam inter viuos numerandus videbatur: imbecilis, tum distortus, parum mente valens, & si tandem conualuerit: Filius alter natu minor nonum, aut decimum agens mensem, febre corriperetur, & Lucas Cruceius eum curaret, spem bonam afferens vt mos est: (Erat enim amicus valde Sfondrato, quod Cruceius esset Collegij procurator, Sfondratus patronus, & longa con suetudine, & mutuis officiis ac beneficiis vincti) & repente conuulsio acerrima, non desinente febre acuta, infantem inuaderet: vnde cum periculum mortis non obscurè immineret Cruceius vocandum suadet Ambrosium Cauenagum, Sfondratus Lanzae memor me: Adsumus hora diei secunda, & pater infantis Ibi cum pauca Cruceius de morbo dixisset, quòd sciret Sfondratum hominem esse pru dentem, ipse verò syncerus & eruditus: Cauenagus nil afferebat in medium, quòd locus ei vltimus deberetur: tum ego dixi, videtis quo niam infans hic opistotono laborat, ad quam vocem Prothophysicus, quasi vellem obscuritate verborum illum circumuenire, obstupuit: sed hanc dubitationem statim sustulit Cruceius, dicens, intelligit contractionem neruo rum retro: Respondi ego equidem, & subiunxi, & id nunc ostendam, & sublato capite pueri quod pendulum erat in posteriora, idque Medici, & alij arbitrabantur ex imbecillitate & pondere proprio capitis accidere, iussi, vt in antiquam partem erigerent: sensim tamen, quod cum nulla arte fieri potuerit, omnes mirabantur, & praecipuè pater. Tum Cruceius in haec verba prorupit. Horbon. 1. Ecce (vox est excitantis, & sermonem inchoantis) In dignoscendis morbis non est D. H. par. 1. aequalis, Modo, Sfondratus haec verba excipit, conuersus ad me, inquitque, postquam morbum agnouistis, est ne remedio locus, aliis silenti bus ne gloriam partam vana promissione sau ciarem, conuersus ad socios, vos scitis quod di ecat Hippocrates in hoc, Febrem conuulsioni: Et recitaui Aphorismum, tum Cruceius qui modestia amicitiam retinere cupiebat si posset, vt si puer sanaretur locus esset beneuolentiae pristinae si interiret, ne videretur gloriae aemuli inuidisse, curationem mihi addixit, consentiente Prothophysico Cauenago, intelligebant enim plus ex modestia laudis quàm ex contentione sperandum.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
