# Opera omnia. Vol. 1 32.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 32.1 to 32.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.1

CAPVT XXXIX. Eruditio, vel repraesentatio. Eu verè aliquid sciam, seu videar: Grammaticam nunquam didici, vt neque Graecam, aut Gallicam, aut Hispanicam linguam, sed vsum solum mihi nescio quomodo tributum: non magis quicquam de Rhetorica noui, non etiam Opticam, vt nec disciplinam de ponderibus, quòd his studium nor impenderim: neque verò Astronomiam, visa enim est mihi nimis difficilis, vt contra in Musica ineptus vsui fui, contemplationi non impar: Geographiae, Philosophiae illi altercatiuae, disciplinae morali, Iurisprudentiae, Theologiae, operam non nauaui, nimis enim prolixae, & alienae à meo proposito, & totum hominem exposcebant. Sed neque vlli disciplinae malae, aut pernitiosae, aut vanae: Vnde neque Chiromantiae, nec scientiae componendorum venenorum, aut Chymicae: Physiognomiae etiam non me dedi, nam longa res est, difficillima, & quae multa memoria indiget, & sensibus acutis, quae mihi adesse haud credo: non arti Magicae, quae per praecantationes agit, aut euocandis Daemonibus, aut animabus mortuorum. Ex laudabilibus etiam, minimè cognoscendis plantis ob memoriae defectum: neque agriculturae, quòd exercere oporteat magis quam scire: ab Anatomia autem multa me deterruere. Nec etiam pangendis carminibus, nisi necessariis & valde parum. Quid ergo est, quod tot mihi, vel ne cogitanti tribuerunt, nisi vt opinionem in arte medica minuerent Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Quod ad Astrologiam quae praedicere docet, operam dedi, & nimis quam debui, fidi quoque in perniciem meam: ea quae naturalis magis est, nulla vsui fuit: namque à tribu annis, id est, lxxi. aetatis citra, primùm illam edoctus sum. Callui ergo Geometriam, Arith meticam, Medicinam: contemplatiuam & praxim: Dialecticam magis; Magiam natur ralem, id est proprietates rerum, & quae sunt illis similia, vt quod ambra, calorem confirmet innatum, & cur, & (si adnumerandus latrunculorum ludum: Praeterea vsum linguae Latinae, & aliarum etiam quarundam: tum Musicam contemplatiuam: Nauticam autem non attigi: de Militari, non est vt inter disciplinas hanc adnumerem, ob multa difficilia in ea tamen carni, vt etiam Architectura. Sunt etiam quaedam semidisciplinae, velut ymbolicarum literarum vsus, compositio, in ter pretatio.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
