# Opera omnia. Vol. 1 32.3-5

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 32.3 to 32.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/32.3

Ego perfutonem, & lintea madefacta ex oleis lini, atque liliorum adhiberi iussi, molliter infantem tractari, donec collum erigeretur, nutricem à carnibus, infantem ab omnibus aliis cibis ac potibus abstinere, praeterquam à lacte: eoque etiam parcè iubeo: In cunis, loco calido habendum: agitandum perpetuo, & leuiter, donec somnus obrepat. Dum reliqui Medici abscessissent, memini dixisse mihi patrem infantis. Ego tibi hunc pro filio do: & me respondisse, Malè consulis illi, qui velis patrem pauperem pro diuite subiicere: tum ille, at ego intelligo vt cures eum tanquam tuum, nil metuens quod hac causa eos (scilicet Medicos) sis offensurus, dixi, imò placet, vt socii sint in omnibus, & vt me adiuuent. Haec igitur ita miscui vt ne que me prorsus desperare de cura, nec confidere intelligeret, esseque magis modestum, quàm eruditum, aut peritia exercitationis vtilem: bene cessit. Nam factum est, cùm essemus prope xiv. diem, & tempus calidum, vt infans intra quatriduum prorsus conualesceret. Quo viso non tam quòd cognouerim (vt reor) morbum, nam id exercitationi peculiari nec quod sanatus sit, nam casui tribui haec poterant, sed quòd in quatuor diebus sanasiem, cùm fratrem eius plusquam sex mensibus frustra vexassent, demumque semimortuum reliquerint; hoc ipsum de quo admirabatur, & cur omnibus aliis praeponeret in posterum, causam fuisse existimo.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
