Latin
32.5 to 32.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 32.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In proprio agro destituor Chirurgiae vsu: Si igitur disciplinarum celebrio rum numerum statuas, xxxvi. à xxvi. studiis ac cognitione prorsus abstinui: Decem me dedidi. Exist imarunt autem aliqui maiorem cognitionem, atque peritiam, ob repraesentationem: repraesentatio adiuuatur contemplatione profunda, &stabili, connexu multarum rerum bene intellectarum, Principiis melioribus non contradicendi studio vt in Galeno; non nimis laxis, &partim falsis (liceat mihi ob veritatis studium in aliquibus paululum, non multum vt quidam credunt discedere à communi opinione) ac imaginariis vt in Plotino: sed iudicio exacto, &fir mo, senio, Harpocratia, &exercitatione illorum quinque modorum iam saepius commemoratorum auxilio vti. Verùm addamus illis decem quae nouimus, vnum: cognitionem historiarum multarum, quae licet nulli disciplinae peculiariter propria sit, tamen multum facit ad decorem, &ornatum eorum qua narrantur in illis. Haec subiunxisse volui, quasi hortando vnumquemque, vt potius (quandoquidem vita nostra breuis est, &plena variis impedimentis, tum etiam incommodis) paucis quam pluribus operam dare, velit atque illis diligenter, &assidue: eligere autem praeter omnia, vtilia humano vsui, &nobis ipsis primum: ac connexa &vera assumere principia, nec quasi ira aut ambitione vetera relinquere, sed vt meliora haec vel illa experiri. Et si nominis cura te trahit, aut vtilitatem ex eo sperare audes, melius est vnum inuentum perfectè expolire, quàm mille persequi, &nihil absoluere. Saepius in libro memoratur Persius vno: Quàm leuis in tota Marsus Amazonide. Quod videmus praecipuè Horatio, ob vnum opus, nec magnum satis, sed excultum &aureum contigisse. Et nunc vt vates gloriari possit: Dum Capitolium scandet tacita cum virgine Pontifex: victurum se in chartis, nec Stygia cohibendum vnda. Satis enim constat, cessasse iam Pontifices ab ascensu illo, &Horatij famam adhuc florescere. Sic ergo nos Arithmeticam ad decuplum; Medicinam, non parum auximus. Proprium autem grauis viri est, statim ad rem properare: Et ad hoc, opus est multa lectione, toto triduo ingens volumen deuorantes; indicio opus est, pertrita vel parum vtilia praetereundo, obscurorum expectare occasionem, obelisco signando. Est in nostra structura familiare, vt principium sequentis, idem sit fini orationis. Orationis huiusmodi diuinos habeo authores: Sitque ea nitida, pura, connexa, ordinata, Latina, sermonis seruata proprietate; compositionis &sensus ab vno deducta principio textura. Quae vero infinitae sunt artes, non patiuntur se exornari, vt Geometria, &Arithmetica: aliae contra non augentur, verum diuiduntur &exornantur, vt Astronomia, &Iurisprudentia.