# Opera omnia. Vol. 1 33.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 33.1 to 33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.1

Namque considerasse eum probabile est, quod Cruceius aemulus & inimicus, dum procuratoris officio fungi cogeretur; Cauenago, & ipso patre praesente hoc dixerit, quod laudare nisi coactus Collegij hostem honestè non posset; inuidiae & aemulationis, non natalium conditionem mihi obstare conspicuum esse: itaque perculsum filij casu, narrasse cuncta in Senatu, & apud Proconsulem Prouinciae, & caeteros ministros, ac purpuratos effecisse, vt simul ad Collegium à quo tot sententiis, & demum conuentionibus, ac pactis reiectus fueram, pateret ingressus, & muneri profitendi publice in Academia adiicerer, ac etiam dono remunerarer, & vt omnibus acceptus forem. 2. Proxima cura fuit Archiepiscopi Amulthonis Scoti, qui annos natus xlii. iam decennio laborabat difficultate spirandi: Medicos Regis Galliarum primum, post Caesaris Caroli V. frustra expertus misit cc. coronatos primùm Mediolanum, vt Lugdunum irem: inde adiecit ecc. vt Lutetiam me conferrem, & si per bella impediretur, vt irem in Scotiam; iui, curam agebat Medicus ex constituto Medicorum Lutetianorum: crimini dabatur quod non proficeret, coactus sum causam explicare: ille Medico suo indignabatur, is mihi, quòd aperuissem causam, ita ab vno metuebam, ab altero accusabar dilationis, & maximè quòd vbi curare coepissem, melius se haberet: inter tantas turbas veniam discedendi petij, aegrè sed tamen concessit, consilio relicto, quo post biennium conualuit: Ixxv. diebus apud illum mansi, extat fides recuperatae valetudinis, missusque primus è cubiculariis Michael, qui magnis praemiis reduceret pro Medico, sed non acquieui: numerauit pro hoc accessu Archiepiscopus aureos coronatos M. Decc. è quibus Meccc. ad me peruenerunt. In patria curaui Franciscum Gadium phratrium primarium Canonicorum B. Augustini, ex lepra biennali, in sex mensibus, sec hic & praecedens (ô sors hominum miserabilis) liberati, vt propter factiones, decennic post violenta morte perirent. 4. Martham Mottam in duobus annis, quae per annos xiii. in cathedra sedebat, nec vnquam ambulauerat, cum duo priores violenta morte obierint decem circiter à curatione annis, haec cum discederem à patria iam xxiii. annis superstes erat, verum per totam vitam inclinata, obambulauit. 5 Iulium Catium à phthisi, hic paulo post institutor tenerae aetatis Reguli Mantuae euasit. Ex Hectica Io. Mariae Astolsi filium. 7. Ex Empyemate Adrianum Belgam, qui postmodum, mirum in modum mihi gratus, & vtilis fuit, atque amicus, adeo vt in Italo tale experimentum desiderarem 8. Inde Io.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
