Latin
33.10 to 33.13
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 33.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
13. Redeo ad curationes, Bononiae, Vincen tium Torronem ex coxendicis dolore laborantem iam anno transacto, cùm perpetuo in lecto maneret, &nil leuaret morbum, nedum vt minueret, restitui sanitati. 14. Et ex simili affectu vxorem Claudij mercatoris hyeme profunda. 15. 16. Verum Romae nobilem matronam Clementiam Massam atque Io. Caesarem Bontempum Iurisconsultum ambos propè biennio laborantes, &ad summum calamitatis redactos, Medicosque vrbis celebriores experto ita curaui, vt iam diu viuant. Curabam autem Mediolani Hispanorum gentem, in qua mira experimenta dedi: Primum quod nemo gloriari possit, aliquem sanasse, quem ego vt insanabilem reliquerim, cùm tantam multitudinem derelictorum ego restituerim? &alias dixi in arte non valere fortunam: Qua enim fortuna indiget tonsor vt tondeat, &Musicus vt canat aut pulset? Ergo neque in Medicina, sed habet Medicina tria praeter artem, quibus casui subiecta videtur: primum quod sensibus non adeò pateat vt cerdonica, &tonsoris, si quis ergo in profundiorem partem inciderit, aut morbum valdè multiplicem, &compositum non artis, sed artificis imperitia, parum prodesse poterit: Est autem multarum partium haec ars, adeò vt &nunc, &olim in multos diuisa esset vulnerarios, ocularios, Physicos, lapidarios, herbarios, ossarios: sed &vnaquaeque pars paruas multas sortitur particulas, si quis ergo incidat in morbum, in quo diu &feliciter versatus fuerit, fortunatusdici poterit, secus contra; praeterea opus habet Medicus medicamentis, ministris, astantibus, Pharmacopolis, Chirurgis, coquis, &vt externa etiam sine errore procedant. Ignis, aqua, cubiculum, mundicies, silentium, amici: timor contra, tristitia, ira efficient, vt morbus sit sanabilis, aeger tamen pereat. Ic verò vt breuiter dicam, cum ars sit, non subiicitur fortunae; quatenus autem est plurium generum vt Medicina, aut plurium agentium, vt militaris licet vnius generis, aut plurium etiam eiusdem generis, &ab eodem agente, velut fabrilis clauorum, &magis aereorum, &arandi &serendi, ita variis subiicitur.