# Opera omnia. Vol. 1 33.14-16

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 33.14 to 33.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.14

Et si quid facit ad rem, quod tamen plurimum facere testatur Hippocrates in pluribus locis exercuisse artem: Primum Venetiis, post in Patauino agro Plebe Saccensi, vt Italico vtar verbo, Mediolani, Gallareatae: Papiae sed hic parum, Bononiae, Romae: In Gallia, Lugduni scilicet in Anglia, & Scotia. Contulit etiam ad hoc aetas, iam ingresso lxxv. cùm Galenus Ixvii. non excesserit, Auicenna, id est Hasen lvii. vterque tota vita in itineribus consumpta. Galenus xx. perpetuis annis, Hasen semper, Aetius in suo Episcopatu, Oribatius in Ponto proscriptus, Paulus vagabundus 17. Sed mittamus haec, & casum Iulij Ringlerij adolescentis Patritij enarremus, hic habitabat apud S. Iacobi templum, in via sancti Donati Bononiae xii. Calendas Iulij M. D. lxvii. quem iam xl. plus diebus decumbentem, cum acutissima febre, grauique Phlegmone, amissis omnibus sensibus, cum de more consignatus esset, liberauimus. 18. Quid de Annibale Ariosto iuuene nobili, & diuite, quem laborantem ex abscessu in pectore in fistulam conuerso, & cum tabuisset, alia hecticae febre adiuncta, & ad duas libras saniei in singulos dies expueret, nec dormiret, Medici tanquam Phthisicum, & toto pulmone putrido, vt prorsus insanabilem reliquerunt: septumque erexere ne quatuor puerili Michaelis Angeli iudicis Torroni inficerentur: hunc ego in xxx. diebus plenè curaui intus & extra, & ita pinguem reddidi, & bene coloratum, vt tota ciuitas miraretur. Nil forsan his duobus miraculis, Bononiae quingentis iam annis simile visum est.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
