# Opera omnia. Vol. 1 33.5-9

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 33.5 to 33.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/33.5

Paulum Negrolum mercatorem toti vrbi notissimum, & duobus annis expertum omnium principalium Medicorum curationem, demum pro phthisico derelictum, & hic valde mihi amicus factus est. 9. Gasparem autem Roullam Cauponem iam per annum in lapidem penè moralem mutatum, sanè per se prorsus ac perpetuo immobilem, sanauimus, remansit obliquo, & obstipo collo 10. Quid quod ex febribus nullus, ex aliis morbis vix è trecentis vnus perire solitus fuit: Indicio sunt testimonia eorum qui obeunt, in sanitatis libris seruata, nam mos hic Magistratus, notissimus est cuique ciui: Quapropter cum non promptum sit id ostendere, de aliis locis, testimonia adducere, aut gloriari, nec decens, nec commodum puto praesertim quod Medici parum haec curant. 11. Vocatus sum etiam ad Ducem Suessanum ex Ticinensi Academia, accepique C. aureos coronatos, & dona ex serico. 12. Similiter ad Cardinalem Moronum ex Bononia Mutinam: à quo inuitus munus recepi, plus enim illi me debere sentiebam: Verum in his duobus socios habui, & auxiliatores claros viros, & ego propriis contentus sum operibus: cùm in vniuersum plus centum viris deploratis, Mediolani, Bononiae, Romaeque sanitatem restituerim: nec mirum videri debet me optimè ac feliciter exercuisse Therapeuticam, qui etiam tenerem optimè Diagnosticam Medicinae partem. Indicio duo sunt quae publicè Bononiae pollicebar: omnem aegrum qui tempestiue in manus meas venisset, non natu maiorem lxx. annis, nec vii. minorem (vnde in Prognosticis vbi huius saepe feci mentionem pro v. septem legi debet) nec à causa procatartica morbus pendeat vulnere, ictu, casu, terrore ingenti, aut veneno; (maxime repetito) quique sit mentis compos, nec valetudinarius vt pote Phthisicus, aut cum scirrho in iecore, profundove vlcere ir loco malo: seu lapide magno in vesica, aut comitiali, me curaturum. Aliud (vt tamen liberum esset conditionem mihi recipere vel non) vt si moriturus esset aeger, locum morbi ostenderem, & si mortuo illo aberrassem, teneri poena centupli acceptarum pecuniarum Itaque cum plurimi apertè primùm sperantes me arguere posse, quod aberrassem, corpordissecuissent, vt Senatoris Vrsi, Doctoris Peregrini, Georgij Ghisileri: In quo illud visum est admirabile praedixisse me morbum fore in iecore, cùm vrinae essent optimae? incolumem vero ventriculum qui perpetuò doleret: post clam multos alios, nunquam errare me inuenerunt, nec conditionem recipere ausi nec vt reciperetur consuluerunt.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
