# Opera omnia. Vol. 1 337-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CONTRADICTIO CXL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/337-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/337-2

CONTRADICTIO CXL. In deductione ad impossibile non praesupponitur contrarium. YN deductione ad impossibile non praesupAponitur contrarium, sed contradictorium ibi manifestum: ergo quum non contrarium, in fine. Oppositum primo posteriorum syllogismus contrarij sit vel per acceptionem contrarij, vel contradictorij. Soluitur 2. primo, quum contrarium in necessariis aequiualet contradictorio, vt dicitur primo Magnorum commentariorum commento Idem demonstratio ad impossibile: sic contrario assumpto, non autem syllogismus. 2. Respondeo, quod per syllogismum contrarij primo Posteriorum intelligit syllogismum Auerroes communem contrario & conuersiuo. CONTRADICTIO CXLI. In fine dicitur, primam dignitatem esse probabilem. EN fine 11. T. 21. priorum dicit AristoteIles primam dignitatatem esse probabilem, in 4. Metaphisicae 9. T. dixit eam esse necessariam. Respondeo, Boëtius in primo de Tom. I. Logicae. Differentiis topicis vult duplex probabile, necessarium & contingens natum. Dicuntur autem probabilia ex apparentia, non ex existentia. Et ita hîc probabile communiter capitur.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
