# Opera omnia. Vol. 1 337

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, GONTRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/337

Dicitur quod per impossibile deducitur, ostensiuè Contradictiones ostensiue probari potest; Idem secunda prio rum T. 14. cap. secundo cum conuersa. Oppositum ab Auerroe in commento magno primo posterio. 175. in fine, vbi dicitur, Nullae sunt Mathematicorum demonstrationes Impossibilis, quas impossibile est demonstrare in caregoricis syllogismis, id est, ostensiuis. Respondeo, quod differentia est inter mon strare, & demonstrare. Nam verum est, quod quodcunque monstratur per imposibile, potest ostensiuè monstrari; non tamen quicquid demonstratur per impossibile, potest & ostensiuè demonstrari. Huius ratio; quoniam in demonstratione requiritur ordo priùs, & magis cogniti, non autem in syllogismo vt syllogismus est. Sicut etiam concedimus dari syllogismum circularem, non autem demonstrationem, in libro ergo Priorum dixit monstrare, id est, syllogizare, in libro verò Posteriorum dixit demonstrare. Sed contrà Auer roës ibidem subiungit. (Et quod natura syllogismi, in quantum syllogiimus est, sit hoc largiri) Ergo non vultquod hoc conueniat demonstrationi vt demonstratio est. Respondeo litera ibi est corrupta cum eo quod sequitur, & debet sic legi (& quod naturae syllogismi, in quantum syllogismus est, sit hoc largiri. Hoc itaque est quod forsitam magis inferius perscrutabor.) Et ita illa particula dubitatiua est.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
