# Opera omnia. Vol. 1 34.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 34.1 to 34.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/34.1

19. 20. Quin etiam duos adolescentes ad portam quae Mutinam tendit, diarrhaea laborantes, Zeonarthum, & Io. Baptistam contiguis domibus, cum febre relictos vt mortuos & nec tussi nec spirandi difficultate tenerentur, iamque xi. exegissent, intellexi laborare uppuratione in pulmone, & praedixi solo spu to saniei posse sanari, & ita ambo, admirantibus aliis Medicis; tum etiam coniunctis, intra xxv. diem ab initio, dum expuissent saniei purae circiter libram vnam, in quatuor aut quinque diebus plenè curati conualuerunt. 21. E regione horum habitabat adolescens Marcus Antonius Felicinus, qui ex longe morbo cum loqui non posset (erat autem Senatoris nobilis, vt audio ob familiam antiquissimam ex fratre nepos) & febre perpetuò laboraret, nihil intelligens, mutus euasisset, & debilitatus ad mortem, derelictusque ab aliis Medicis, cùm confiterentur, neque morbum intelligere, nec similem vidisse, & erant qu potione meretritia eo deductum dicerent, susceptum in manibus, quatriduo reddidi sui compotem, & loquentem, intra decem autem alios aut duodecim dies perfectè sanaui, & puto ipsum viuere: aegrè ferebant ob id Medici in his exemplis, quod non redderem vllam rationem, neque docerem. 22. Quid de Agnete vxore Claudij Galli mercatoris in vrbe nostra, pro mortua derelicta à primariis Medicis? & iure, quandoquidem nullum aegrum alium, tametsi viderim morti multos proximiores, maiore labore cu rauerim 23. Memini quae alias commemorauerim in generali de insanientibus comitialibus, caecisque quibusdam seruatis: hydropicis, gibbis, inhibitis, claudisque in melius traductis. 24. Filiis fabrilignarij ad portam Tonsam 25. Itemque Laurentij Gadij miraculo propè, 26. ac Legati Mantuae reguli, 27. & praeclara insignis Hispani luarae, eorumque omnium curatione. 28. Quid de Simone Lanza: 29 De Mareschalco: 30. de filia Io. Angeli Linati. 31. Antonio Scazoso. 32. Admirabili denique illo casu filij Martini Mercatoris: 33 Vxoris pharmacopolae trium regum: 34. à doloribus inueteratis: 35. alios à sanguinis mictu: 36. à quartana duplici nemo à me non curatus est. 37. à veneno in Syrtiris filios omnes seruaui tarde vocatus, tam etsi ambo parentes obiissent. 38. Augustini Fornarij catum in hydrope. 29. De certamine cum Cauenago, & Candiano in cura Octauiani Mariani: sed non minoris bonae fortunae meae argumentum omissa incredibili exemplorum multitudine, 40.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
