# Opera omnia. Vol. 1 34.5-6

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 34.5 to 34.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/34.5

casus Antonij Maroragij infaustus, & ex aduerso cura febris, pestilentiae, podagrae, minime fallax: ob id Mediolanenses Medici dicebant, hoc mihi non excellentia artis, sed bona fortuna euenire, quoniam qui morituri essent in illorum, qui seruandi in manus meas deuenirent. Ne mireris, ô Lector, nec mentiri suspiceris, haec omnia ita se habent, & huiusmodi contigerunt, & maiora, & longè plura: numerum non teneo, sed existimo ad clxxx. accedere, & plus vltra: nec tamen inaniter gloriari uspiceris, aut cupere, vel sperare me praeferri Hippocrati. Primum de mendacio, cur tam impudenter? indagare licet, vno deprehense mendacio omnia corruunt. Deinde cur ob gloriam & lucrum? at si graues morbi mihi plures occurrant, nil existimem infelicius: neque enim confido vsurum me felicitate praeterita. Refert Plinius & Plutarchus Caesarem cùm in acie aperta quinquagies collatis signis victor dimicasset, factum segniorem ad praelia, ne gloriam partam vitiaret atque pollueret. Quanto facilius id mihi accidere posset?

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
