# Opera omnia. Vol. 1 345

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CONTRADICTIO CXLIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/345

Auxilium & impedimentuum si affert scriptum, vt absque pecunia legas: tum itae tum, tempus, & occasio; vita ergo nostra, vt alias, recte Cum in maxime aduersis circa tamen corris iacturam, cogamur aliquando vti huma no consilio, medico, iucundo & Diuino: ve vt à Diuino incipiamus eundem ordinem sequentes meliorem primum obscuraui cum populus & post puer inde delitiae tum rur sus puer adueneris, licet enim neque in arte nec diuino praesidio spem & auxilium, collocandum declararet, illud tamen non defuturum offendit, Prudens in fine: Quasi dicat non timere procedendum, vt à diuino inchoemus, sed vt merito patientes omnibus viis consulere sperantes in Deo & illius misericordia, non defuturum siquidem ex bona pro septem tantum. Et ideo in arduis difficultatibus vbi aliqua subsit spes omnia tentanda docet, eo ordine non tanquam perse meliore sed peccanti magis conuenienti, & humiliter supplicanti ac ratione & consilio se tuenti: vt doctus simul sint modum & exemplo atque exitum negocij huius & ordinem generaliter ac specialiter. Oportet autem assumere totidem libros proprios huic proposito, in quo illud obseruaui vt honestam voluptatem sequerer: assumpsique pro illa Gentilem, cum Iacobo de Partibus, & pro arte Dioscoridem: literarum secundum pro humana sapientia: Clementem Alexandrinum pro diuina. Et hoc est quod iam diu quaesiui obtulitque casus: aut vt reor aliquid longè melius Cuicunque igitur meminisse praestat: sec in aduersis longè magis. Et tum pila vente plena ludere: sistereque motus maxime nouos, aut extrema vi niti: Retinere viro minus malos socios ac domesticos, tum ob necessitatem, & vt relictis inuidiam moueas Et opportuno tempore gratiam quam me rentur & illis & aliis reddas, timore si vlcisceris, inuidia si benefeceris, iniuria in contemptis & improbis si casus se offerat. Inuidia enim morte minor; non est timor, si perseueret deterior est. Praeterea in litibus exige à Procuratore, vt ostendat in scriptis quid egerit: Opportuna capies consilia: ille non audebit tibi dare verba, & integra causa licebit permutare Aduocatum Tuarum verum ne causam reddas nisi in commutationibus. Et rerum quae precium exigunt non contemnendum rationem in scriptis habeto, vt scias antequam laedaris grauiter. De quaesitis ergo si velimus quae ad vitam, & salubritatem corporis attinent, à medicis inchoabimus, vt Dioscoride, & in Elementis vltima, & extra acta copulabimus, Ta

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
