Latin
SECVNDE
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 348
Unproofread scanNot analysed yet
SECVND ERITO &admirantur, &torquent Grammaticos verba Tiberij, in Epistola ad Senatum Quid scribam vobis, Patres Conscripti, aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore? Dij me Deaeque poenis perdant, quin quotidie perire sentio, si scio. Sensus est obscurus etiamsi vt antea legatur. Id est, non habeo quod scribam neque quomodo: nec par est non vobis scribere: cur autem non habeam, nec modum, est, quoniam tot opprimor miseriis: ob id quia nescio quid ex his potius eligam. Cum addit iuramentum: si scio Dij me perduint: quoniam omnino id agunt. Sensus duplicatus ad grauitatem in eisdem verbis, &in his supponit quod planum est, debet princeps curam gerere populi: Ergo paucorum, &potentissimorum, vt Senatus, Ducum exercitus, &aliorum Principum: aliter non potest regere multitudinem: At Reges me contemnunt, &odio habent: Duces exercitus suspecti, &vos, vt innuit, parum amici. Igitur exitium mihi imminet, &vita penè odiosa. Principes ergo curam habent Principum, factionumque, quia factio res perpetua est. Senatus, collegia, &magistratus: &quoniam Deus eodem modo conseruat mundum. Sunt igitur duo, princeps. &factionum duces, vnus ergo in pluribus, &plures in vnum: sic humana species regitur. Anguntur autem Principes ob hoc, his omnibus quibus priuati, quae nuper dixi: praeterea à factionibus &aliis Principibus. At à propriis minus longè timere coguntur, scilicet ab inopia, &iniuria. Communia sunt morbi: &casus, vt visum est in Fran cisco Gallorum Rege primo eius nominis: In obitu autem magis timent, &dolent relicturi tot commoda. Si igitur prudentes sint, &gnaui, &fidos habeant ministros, paria sunt commoda incommodis; tanto enim magis insidiis, &in bellis magnitudine negotiorum opprimuntur, Priuatis, quanto priuati minoribus etiam causis subiiciuntur. Clemens tamen VII. cum multis suorum Consiliariorum erroribus iactatus sit, Nepotem Principem Hetruriae, neptim Galliae reginam reliquit, quorum adhuc progenies imperat. Praeter ergo titulos, leues res, &introductionem, historiam, simulationem, ac dolos: Dissimulationem, acumen, adhortationes, minas, odia, inuidiam, iram, &superbiam, licentiam, atque auaritiam, xiv. haec; reliqua exigui fructus sunt, scommata, figurae. conuersiones, &talia, omnia, vt sint ad dirigendos affectus pro notis blanditiis, aut metu, dolis, ac ratione. Affectus mouentur, vel vt generentur aut deleantur, auATARO. geantur aut minuantur, vel mutentur iuxta illos, aut in ea quae sunt ad haec, &apenta occulteve, vt sint Ixxx. praeter titulos, introductionem, historiam, consilium seu deliberationem. Ergo modi vniuersi elxiij. consilio enim dubio duplicantur. In his ergo pulchrum est videre affectus, casus, actiones, successus, &maxime in Principalibus viris, ac mulieribus, &dependentibus, spes, metus inanes: inde Gnathones. Hi nil efficiunt, reges imVt autem ad reperant: ministri agunt.