# Opera omnia. Vol. 1 35-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/35-2

CAPVT XLI. Ostenta naturalia visa, rara tamen de Vita propria, & filij vltione. Nter naturalia ostenta, primum illud quod A & rarissimum est, natum me esse hoc seculo, in quo totus orbis innotuit, cum antiquis paulo plus Triente cognitum fuisset: Hinc lustramus Americam (nunc partem propriam appello) Brasiliam, maximam incognitae antea portionem, terram ignitam, Patagones, Peru, Charcas, Parana, Acutia, Caribanam, Picoram, Hispaniam nouam, Quitum, Quiniram partem Occidentaliorem, Galliam nouam, & ea magis meridiem versus Floridam, Corterealem, Estotitilant, Marata: Praeter has ad Orientem sub Antarctico Antiscio squasi Scythas, & alios nondum notos Boreales, Laponiam, Binarchiam, Amazones, & quae est è regione insulae Daemoniorum (si hae fabulosae non sint) hinc certe vt aequa fiat distributio, magnas sequuturas calamitates verisimile est: creuit opinio, minuentur & contemnentur bonae artes, & certa pro incertis commutabuntur.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
