Latin
CAPVT X
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 365
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen, ex his quae dicta in quaerendo perdas operam, tempus, pecunias sunt de multiplici fine malo, &ex coniectura eorum quae sequuntur, tum longo vsu atque experientia, (vnde sapientes solent existimari senes etiam in ceterorum animalium generibus) persaepe collimamus. I ad CAPVT XIV. De duplici fine in hac vita. Actenus de his quae in nobis, dictum Esit: quae quamquam etiam exterius diffundantur; ea tamen non nisi generaliter attigimus. Alia est comitas, aliique mores; quos habere decet vnumquemque, alij qui bus vti oportet. Sed quorsum? nisi hunc ipsum finem,) quod est in humanis atque extra nos summum bonum, cognouerimus. Nempe finem duplicem in nobis constituere oportet alterum (de quo in Theonosto,) qui est se cundum virtutem; quique vere optimus est, &totus in potestate nostra: eo magis recor dantibus nobis (quod &in Paralipomenis, lib. 6. sect. 2. dictum,) vitae nostrae cursum feruenti in lebete aquae assimilari: quae quantumuis intumescat, vbi magis processerit, semper minor fit, &siccatur. Quamobrem optima vita esset sibi ipsi viuere conscien tiae, virtuti, ac sapientiae, beate ac feliciter. Atque id est ad summum sapientiae ac bonitatis peruenire, vt Genios imitemur, nullis indigendo; &quibus delectamur, abundare. Vulgari autem ratione magis dictum sit: Finis noster quadruplex est: Dei cultus, prolis procreatio, (aut fraternae educatio,) atque inuenire aliquid, quod mandatum literis humano generi vtile sit: vltimum est, aliquem alumnum relinquere, qui excellentis alicuius peritiae sit. Qui nihil horum fecerit, siquidem virtute caruerit, tamquam cespes dici natus est: sin autem insigni virtute praeditus, sicus flos, qui mane oritur, vesperi euanescit. Porro cultor Dei eximius, vt suae pietaris exempla relinquat, necesse est. Illud sane grauissimum in hac vita est, vt vel perturbationibus animi torquearis à te ipso; vel si cares eis, ab aliis: nam quietos inquieti maxime aggrediuntur. ε eo ex ea om eri