# Opera omnia. Vol. 1 368

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/368

Actionum quoque atque verborum aliae bonae, alia malae: & vtraeque ad rem spectant, aut ad honorem, aut ad gratiam, vel ad fidem. Vnaquaeque rursus trium vltimarum est vel te mere vel composito: nam quae ad rem pertinet, etiam diuiditur: & in ea spectare oportet non solum animum, sed & magnitudinem. Non autem ad iniuriam extenditur, quum proprij census causa fiat; non ad iniuriam aut contemptum: nisi velut in vastatione Aliorum pessima est, quae cum mala fide est, & consulto; at post illam, quae cum contemptu: & deterior, quae in exemplum transire potest. Eadem distinctio in verbis adhibenda est. Est & alia diuisio horum: de qua posterius dicemus: (12. Axiom. 300 et eae taceus eas tactus one eni CAPVT XXI. De Virtutibus extra nos. VIrtutes autem in nobis omnes sunt: opeVrationes non ita. Sed aliae quidem quasi extra feruntur. Atque earum aliae sunt prorsus in nobis; velut patientia in aduersis; ex qua nullus alius, praeter te, iuuatur, nisi exemplo; item fortitudo, pietas erga Deum. Quaedam prorsus erga alios: liberalitas praecipue, & iustitia, & misericordia: Et liberalitas in amicos; misericordia in pauperes; institia in omnes, gratia in benefactores. Quaedam ex aequo nobis prosunt & aliis, vt tranquillitas. Sed aliquae tamen quum extra feruntur, nobis prosunt praecipue; veluti prudentia, solertia, & artium peritia; quae ad voluptatem sunt, vt scultura, & pictura, & musica: ad alios enim referuntur, vtiles tamen sunt nobis, non aliis. Et quamquam virtutes omnes vtiliores sint possessoribus, quam aliis, (est enim virtus, quae habentem perficit, & opus bonum reddit) nihilominus non nunc de ea vtilitate nobis sermo est, quae nobis ipsis intus conuenit; sed quae etiamsi nostra esset, ad alios tamen refertur. Velut tranquillitatis quum sint duae partes: vna quidem extra nos: quae vtilis quum sit his qui cum nobis versantur, at eo ipso etiam nobis amicos conciliat benefaciendo: altera est in bonis, qua quieti viuimus: non ab hoc tamen his digna est considerationes, verun quatenus caeteris sumus admirationi: Vt ex hoc non exiguum fructum capiamus & existimatione, & lucro, atque potentia. Hanc tamen quum vocamus virtutem extra nos, quae in nobis sit, hoc facimus) ad alterius partis differentiam; tum & aliarum virtutum, quae & sine & consequentibus ad ipsum exterius diffunduntur. entia Ciuili.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
