Latin
CAPVT XXII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 369
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. De Solertia. XIitutum igitur, quae extra nos sunt, orVnamentum maximum est. Summopere vero ob id in illis exercere se oportet. Inter quas est prudentiae genus illud, virtuti perquam simile, atque huic nogotio accommodatum, (ob importunam actionum nostrarum celeritatem; in qua nec agendi tempus suppetit necessarium;) quod Solertiam vocamus. Nec tota sub prudentia continetur, quum etiam ad malum finem tendat: &est extemporaneum consilium recte agendi. Et quamquam etiam solertia longa meditatione quandoque opus habeat, ob rei difficultatem, promptus tamen semper est solers. Quot periere, quamuis prudentes, quod solertes non essent! alij, ob occasionem quae auxilium inuenire non sinebat: alij, quod minus essent exercitati: alij, quod quae agere oporteret, minus essent honesta. Atque his tribus à prudenti solers differt. Differt &solers ab eodem, quod tutiorem viam eligit; ille honestiorem: &quod solers quaedam habes circa modos; prudens autem finem solum, &quae sunt ad finem, spectat, non vltra rimatur. Salutij Princeps secretum quoddam propalauerat. Praefecto, &familiari suo, dum simul adessent: Audiuit paullo post recitatum id esse in mensa à Mediolanensium Regulo. Questus est cum famiari illo (quod Praefectus extra omnem suspicionem esset) detectum esse arcanum suum: rogabatque eum, quisnam prodidisset? quasi illum malae fidei insimularet; quandoquidem constaret, nullum esse reliquum, in quem conferri culpa posset. Cui familiaris. Tu ipse, inquit. Obstupuit Princeps: rogauitque, Quomodo tum ille. Tu ipse, non alius, hoc propalauit, nam si non dixisses, nemo sciret. Ita se liberauit à suspicione: nec Praefectum vel tacite insimulauit, sed Dominum potius stultitiae. Neque enim obscurum erat, perinde fuisse, ac si dixisset: Vt nobis perperam aperuisti hoc; ita &aliis. Nos quum illos, qui sint nesciamus, &roges; te ipsum prodimus, quem solum agnoscimus autorem. Ergo prudentia in hoc non satisfecisset. Si enim hoc solum dixisset, Nescio; ad tormenta adactus esset; si criminibus Praefectum insimulasset, nec innocentiae suae fidem fecisset, &exitium sibi ab illo comparasset. Quendam de inimico meo maledicentem, taceri iussi; admonens Collegium medicorum abblandiri ei, &Senatum fauere. Ita nec visus sum nugis his operam dare; &vnum dedecoris, alterum etiam grauius insimulaui. Duae autem sunt virtutes praecipuae homini ad felicitatem: prudentia apud potentes in pretio: &fortitudo, apud plebem &imperitos; est enim potentibus metui, &apud sapientes eo minus admirationi, quod proxima fit stultitiae, Porro solertia quum ad malum vertitur, versutum hominem reddit. Vnde Polybius de Agathocle: Neque aulica industria, nec versutia singulari. Quamuis non admittant hoc verbum vt latinum. Deinde ex versutis, quum iusmodi argumento. Alij enim culpant ordiquum ad extremum deuenerint, vafri appelnem, alij rem, alij modum, alijelocutionem, lantur. alij iudicium, quidam intempestiuam festinationem. Hic vero nemo non conqueritur: vel quoniam superflua non indigentibus, vel