Latin
CAPVT XXV
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 372
Unproofread scanNot analysed yet
Neque pigebit quemquam tam multi plicis studij in huiusmodi negotiatione, quum meminerit structurae admirabilis corporum nostrorum, quam Deus ob multiplices vsus nobis tribuit. Itaque non minus de salute nostra debemus esse solliciti, tanto exemplo. Praeterea cauendum est (in quo omnes erant) vt quum omnia minima sint ab initio, ne perturbatione aliqua maiora fiant. Quinimo melius est aliquando cedere, aut dissimulare, aut diluere. Itaque hoc solo praecepto maxima pars infortuniorum &contentionum exi tialium dirimitur: vt contemtu omnia, &c. repleta sint litibus, inimicitiis, ac inde calamitatibus variis. Pro mensura autem statuendum, tam actionum quam sermonis, illud in quo maxime falluntur adolescentes &stulti, risus scilicet astantium. Nam hi, quo magis se placere putant, &c. pergunt, non animaduertentes, non bene canendo, aut pulsando aut pugnando, aut tacendo, aut recte disserendo excitari risum, sed male, aut importune, aut non pro dignitate. Quod si aemu li sint, aut inimici etiam parum profeceris, quamuis rideant non causa tua. Solum id cogimur, quum interrumpentes munus publicum, mituntur risu nos à coepto deterrere, tamquam fatuos. Id ergo etiam plane argumentum est, risum esse contemnentium, non laudantium, aut probantium. Conueniet mulieribus, quas amamus, stulta enim res ad stulte agendum oportuna est. Ob id cum scortis maxime huiusmodi conueniunt: cum vllis aliis nequaquam, nisi sit narratio historiae, in qua praelucet in narrante sapientia, in argumento insana hominum facta. Geheraliter autem in omnibus, qui studet vtilitati, caueat diligenter, ne quicquam non vtile dicat, aut faciat. Nam &quae nunc vtilia non sunt, aliquando prodesse poterunt. Maxi. mum autem malorum est, ea agere non cautissime, quibus detectis fias inuisus omnibus &inutilis, adeo vt viuere pigeat. Talia sunt celera metum significantia, vt, venenum propinare. Melius est ergo, omnino absistere. σας ἐπιτας ἐπὶ το