# Opera omnia. Vol. 1 379

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/379

Id ea ratione constat; vt sit ab serae culmen, cd repagulum conclusum, & annulo intrusum. Ducatur vi clauis e f versus dextram, premente gh, vt fiat Al: non poterit claudi, obstante gh. Trahatur ergo infra per 1: vel intus prematur (sed hoc difficilius:) inde circumducatur per eadem. Aliud: Foramina parua facies in operculo, & arcae limbo, & lino vincies, quum enim apertur, franguntur. In vno fallax forsan esse potest; in pluribus non potest. Infinita est seges horum: sed haec sufficiunt. In omnibus auxilium: in omnibus difficultas. Velut duarum clauium prima facilis, sed occulta omnino: secunda durior, in qua nonnumquam auxiliatorem quaerere oportet. Hic modus sane tutissimus. Sed confunduntur persaepe duae claues. Denique tutissima fere omnia; modo magis rem ames, quàm domesticos. Vbi furtum in notis personis deprehenderis, statim mitte ad vrbis portas binos ac bonos: qui interrogent an exierint eiusmodi aetatis, sexus, vultus, staturae, vestium omnium. Alios mitte ad cauponas & obsonatores, interrogatum si equos his locarint. Hi poterunt redire, monitis hospitibus, si superueniant. A portis vnus redibit, alter obseruabit. Si exisse de prehendantur, equitatum cum literis Principis, pecunia data, pollicitis maioribus mittito, & è tuis vnum qui etiam singulos in itinere viatores consulat, tum cauponas, & diuerticula. Nam lente progrediente, & pro pe celeri gradu, assequeris: si multum absint, & celeri gradu fugiant, lente. Sufficit enim, vt sub vna aurora locum ingrediantur, non vna ex porta, sed ex singulis; aliquot relictis ad portas custodibus. Et si alienae ditionis sint, primum à magistratu obtinebis satellites, cum praecepto. Quae autem de terrestri itinere dixi, eadem in portu & flumine, haecque via certior est, & multo plures de prehenduntur; adeo vt fere omnes. Si vero ad huc in vrbe sint, prope portas custodes ad hib ebit pręfectus satellitum, multis promissis, & etiam pecunia deposita oneratus. (vide 106.) Ex ploratores, etiam illi mittent ad obsonatores & ad caupones, & ad meretrices. Corrum. pes etiam aliquem illis familiarem, qui in casses (prodens amicitiae specie) eos deducat. Ita omnino in manibus habebis; licet non mediocri sumtu. Quapropter rem expendere oportet. Nam dupliciter circa hoc peccari solet: aliis ob segnitiam & auaritiam nihil agentibus, quod in non magnis damnis melius est: aliis multa in incertum profundentibus.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
