Latin
CAPVT XLIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 38
Unproofread scanNot analysed yet
tem noctu, occlusis ostiis atque fenestra clatrata, inde assidere mihi, strepitum edente capsa; forsan ad nimiam cogitationem referri potest, nam alium de hoc interrogare non potui. Quis fuit ille qui mihi vendidit Apuleium iam agenti annum ni fallor xx. Latinum, &statim discessit, ego verò qui eo vsque neque fueram in ludo literario nisi semel, qui nullam haberem Latinae linguae cognitionem, cùm imprudens emissem quod esset auratus, postridie euasi qualis nunc sum in lingua Latina, nec non &Graecam quasi simul, &Hispanicam, &Gallicam accepi, sed dumtaxat vt libros intelligam: ignarus sermonis, &narrationum, ®ularum Grammaticae prorsus? Anno M. D. LX. mense Maij, cùm ob dolorem mortis filij paulatim omnum amisissem, nec inaedia, nec verbera quibus crura obequitando per segetes discruciabam, non ludus latrunculorum, quo tempus transigebam cum Hercule Vicecomite adolecente gratioso: nam &ille iam vigiliis conumebatur, rogaui Dominum vt mei miseresceret: nam ex perpetuis vigiliis necesse erat, aut me mori, aut insanire, aut saltem munu profitendi deserere. Itaque si desererem, non erat quo vitam honestè protraherem: si insanirem ludibrio futurus essem omnibus, disperderem quod esset reliquum patrimonij, spem nullam affulgere commutandae ob senectutem conditionis: rogare itaque vt mortem immitteret: namque hanc esse communem, &statim concessi in lectum. Erat enim hora tarda, &decima surgere cogebar: vix duobus horis licebat conquiescere in lecto: statim abripuit me somnus, &subitò appropinquantem visus sum vocem ex tenebris audire, quam neque cuius esset, nec quis esset dignoscere potui ob tenebras: Dicebat enim illa, Quid quereris, seu quid doles? nec expectato responso subiecit, De filij nece? cui ego, an dubitas? Tum is respondit, Lapidem quem collo suspenum habes in os impone, &quandiu habebis, filij non recordaberis; &somno illico solutus cogitabam quid smaragdo cum obliuione? sed postquam nulla erat alia euadendi spes, recordatus verbi illius credidit in spem, praeter spem &reputatum est ei ad iustitiam (de Abraham loquentis) imposui lapidem, &ecce quod supra fidem omnem est, statim ita omnium, quae ad filij memoriam pertinebant obliuiscebar; tum tunc, cum iterum in somnum delatus sum, tum in posterum ad annum fermè vnum cum dimidio: donec conscripsi librum Theognoston, seu secundum Hyperboreorum. Interim dum comederem, &dum profiterer, cum non liceret smaragdi beneficie vti, torquebar ad mortis sudorem vsque; sic somnum, &habitum prorsus vt mihi videtur recuperani. Quod verò est prorsus admirabile, neque in vna, neque in altera mutatione quicquam morae vnquam interponi visum est. Nocte quae praecessit Idus Augusti M. D. LXXII.