Latin
4.1 to 4.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 4.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
domus: cùm lapis à vertice viciniae altissimae descendens, latus longusque vt nux, sed tenuis vt quasi corticalis dici posset, verticem inistrae partis, vbi capilli frequentes aderant, vulnerauit. Sub initio decimi anni domum quasi infaustam pater commutauit, è regione in eadem via: vbi triennio toto mansi: Sed non mutata sors mea, nam rursus pater me vt seruum ducebat secum mira pertinacia, ne dicam saeuitia, vt diuino potius consilio factum, ex his quae post sequuta sunt credas quàm patris culpa: tum maximè quòd mater, &matertera simul consenserint. Longè tamen mitius mecum egit, nam nepotes duos interim, vnum post alium habuit, quorum seruitute leuior tanto mea facta est, si non irem secum, &minus molesta si simul comitarer. Post mutatis domibus, illi semper comes, tandem xvi. perfecto anno, iuxta pistrinum Bossiorum, in domo Alexandri Cardani, habitare coepimus. Erant autem patri meo duo ex sorore filij, Euangelista ex ordine D. Francisci aetatis prope lxx. annorum: &Otto Cantonus Publicanus, ac diues: qui prius moriens, voluerat me haeredem ex asse relinquere, sed pater vetuit, dicens malè parta esse: Itaque arbitrio fratris sui qui adhuc supererat bona distributa sunt. Anno exacto xix. contuli me in Ticinensem Academiam, cum loanne Ambrosio Targio, vbi sequenti etiam anno mansi, sed sine socio. xxi. peracto cum eodem rursum Papiam me contuli. Quo anno publicè disputani, &professus sum Euclidem in Gymnasio: Dialecticam paucis diebus; tum &primam Philosophiam, primùm pro fratre Romulo Seruita, post pluribus pro quodam medico Pandulfo. Exacto xxii. anno mansi in patria, ob bella quibus regio nostra grauiter tenebatur. Post initium anni M. D. xxiv. contuli me Paduam, vnde forte ortuna sub finem anni, id est mense Augusti, cum Io. Angelo Corio Mediolanum me conuli, vbi patrem extremo morbo laborantem inueni, qui de mea potius quam propria salute olicitus, iussit redire Patauium: hoc ipso etiam laetior, quòd me lauream Venetiis adeptum in Artibus, vt dicunt, intelligeret. Vbi rediissem accepi literas illum obiisse, nona die à qua à cibo prorsus abstinuisset: mortuus est xxviii. Augusti, coepit abstinere XX. quae fuit sabbati. Sub anni xxiv.