# Opera omnia. Vol. 1 426

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT LXXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/426

Praeterea vites duas ferreas firmas grandes cum annulis, vt catena aut loro iungi possint, ad ostia munienda in cauponis; quae solent persaepe sine claue & pessulo ac vectibus esse. Pannosus s licet) sis, si equum bonum, non cum magnifico apparatu habeas. Pecunias cingulo insutas deferas, quod ex collo pendeat, & è regione vmbilici sit: nam non facile conspici poterit aut finge te herniosum, & circa pudenda defer. Tu, aut alius è tuis familiaribus fidus, deferes etiam panem, & vasculum triforme ex albo plumbo, plenum oleo, sale, & aceto: sic vt miscendo olei adhibeas partes sex, salis tres, aceti, si accerrimum sit, duas, aliter quatuor, in vtrisque enim seruatur Musica proportio. His obsonabis pulchre edulia quae cunque fortuito obiicientur, allia, caepas, por ros, bulbum, radiculas, carduos, lactucas, intubum, cichorium, foeniculum, tum genera liter radices, & germina quaeque, quae dentibus facile conficiuntur, nec foetidi sunt odoris, nec valde amara, nec insalubria. Deferes etiam panem è caupona, quum bonus est. Vt vero ventris beneficium habeas (quo saepe peregrinantes destituuntur) flexis valde genibus, illa pugnis vehementer ac saepius concute; aut balanum suppone, aut ede mercurialem, aut illius radicem, vel blitum cum oleo & sane. Per inuia ne solus eas, neque noctu: Ne cuiquam fidas ignoto, memor esto, comiti, Comici. Alea non certes cum cauponibus aut nautis, nec contendas parua ex, quoniam in illorum potestate es. Continens sis in cibo, & à Venere abstineas. Vix enim quum haec obseruabis, tutus esse potes, nedum si aberres Non aliena suscipias custodienda, quum tuis aegre sufficias. Senem ducem in rebus periculosis habere oportet, vt in nauigatione, aut morbo, in difficilibus, iuuenem. Ignotis ne associeris: neque quum fueris in aliena patria. Nimis periculosum est nescire cum quo sis; vbi si cum malis sis, de vita periclitaris, aut fortunis omnibus. Noueris fures & latro nes iter agere ferme perpetuum: sic enim de cipiendi, & furandi, & occidendi occasiones numquam desunt illis, & tutiores sunt à publicis ministris. Sunt autem personati. Apud hospitem ne diuerseris; (nam apud cauponem liberius ages:) etenim forsan grauis illi eris aut in suspicionem venies; maxime si quid aduersi contigerit: aut ea specie insidias parabit. At neque manendi aut discedendi idem respectus in caupona. Praeterea plus debebis hospiti) multo quam acceperis. Nam & pro officiis etiam leuibus debebis, & familiae toti cogeris dare munera: in quo facto aut exhaurieris, aut maledictis te lacessent, forsan & vtrumque continget. Quinetiam, si occasio eueniat, beneficium multo foenore redditurus, licet ad potentiores diuertass. At mihi, entia Ciuili. cui liberum instituereste statuere propositum est, Thoc) non placet.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
