Latin
43.1 to 43.5
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 43.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus liber voca, est, compendio maximo facto temporis, lontur Memorialis, in quo tota illa doctrina quae gè plura, &clarius &certius posse posteris in priore collecta est, vt dixi, in hoc est diuisa, &in partes suas distributa, vt non solum conrelinquere, quàm quae aboleuimus ostendesolari possis, sed etiam iuuari in quamcunque conditionem incideris. Tertius est Promptuarij non solum ad lucrum, &ad honorem spectans, sed quod pulcherrimum sit fungi officio pietatis, &praestare quae debeas, sed vt cognoscas quanto plus etiam debeas in eo, in quo alij nec debere se cogitant: Et si iucundum est adeò Architecto, aedificasse domum, non casu, sed ratione: quanto magis homini hominem iure seruare potuisse, cognoscereque quantum possis? Quartus est hic ipse vmbilicus scriptorum, &ad voluptatem, &ad pietatem: quem si sciens aliquo defedassem mendacio, quo animo erga Deum me esse velles? aut quam voluptatem capere liceret? Et nisi foret quòd homines sunt veluti animalia bruta, quae non bonis, sed his delectantur tantum, quae conficere possunt, adeò vt muscis araneae, &ferro struthiocameli. (Nam de his qui suspiciuntur, ac arte vafra voluerunt videri scire, quae alij nulli sciunt: cùm experimento compertum postea sit, multa quae alij norunt, ipsos ignorasse, non curo:) est quinto loco opus de tuenda sanitate: vltimo Hyperboreorum secundus, in quinto, tertius, in sexto primus perficitur: Optarem praeter hoc decemnouem, ex meis scriptis, librum nullum alium superesse. Miratur forsan aliquis, non ne Virgilius, perditam Aeneidem optauit, (imo voluit, &imperauit) superstitibus Bucolicis Georgicisque. Et nos nonnisi postquam omnia nostra recognouimus, in hanc sententiam deducti sumus. Libros ergo de Natura confecimus, quarum causa satis dictum est. Hyperboreorum loco Theonoscon, de moribus, imitatione Aristotelis, quod in sua Republica censuerit tyrannidem longissimam, vix ysque ad centum annorum spatium extendit, cùm id falsum sit. De vita nostra quòd videar ad hoc commodo, necessitate, &tot occasionibus incitatus: nec iniucundum sit mihi tam perlustrare, si Epicurus non omnino fallitur de Dentibus, quòd longorum morborum curam certa methodo, tradiderim, non secus quam in Commentariis acutorum.