Latin
CAPVT XCI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 433
Unproofread scanNot analysed yet
Demum, si studium sit quomodocumque posse in Republica, imita re Catilinam, vt sub virtutis aliqua specie omnia peragas quibus adolescentiae aetas capitur, alea, stupris, conuiuiis, factione, pugna, latrociniis, iniuriis, laruis: post adulationibus, blanditiis, locis, irrisione aemulorum, scommatibus, donis, praeterea summa comitate, &vultus hilaritate. Caue etiam ne irrites quemquam. Multi enim (maxime Bononiae) etsi mansueti sint, reprehensi adeo irascuntur, vt inimici fiant manifesti: quare melius est, cauere, nec committere, vt tuo damno errent. In vniuersum antequam plurimum in repu blica possis, iactatio etsi periculosa sit, est tamen vtilior quiete, persaepe necessaria. Quum adeptus sis potestatem, modum vnum &viam tenere oportet. Vbi obtinere cupis, iam autoritate potens aliquid, antiquos imitare, qui dicebant omnia ignis aquaeque concordia constare. Ita si potes Principes aduersarum factionum habere, omnia obtinebis, sed si etiam conciliare, &in amicitiam redigere, maxima quoque. Sic Caesar Pompeium &Crassum, Lepidus Antonium &Octauium ac ne ex uno eas eo exiens ex tan