# Opera omnia. Vol. 1 433.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 433.1 to 433.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/433.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/433.1

CAPVT XCII. Artificum praecepta specialia. S Ed & dum diligentius rem hanc prose Squor, non nulla occurrunt praecepta, maxime artificibus, atque inter artifices medicis necessaria. Primum id est, vt quum ad aliquem accedimus, sedeamus. Multi enim stan tes pręcipiunt, inquirunt, lotia inspiciunt: quod & parum decorum est & aegrum offendit, dum fugam tuam meditatur, & anxium animum tuum cognoscit. At si sedeas, nec tamen diu moreris, animus aegri quiescit, & pacatius cuncta ages. Nec manibus gesticulaberis, nec multum contorquebis te, nec vestes extendes, aut contrahes, nec pedes eleuabis, nec celeri sermone vteris, nec iocaberis. Laetus (sis,) sed absque risu, constans in sermone & facie ad aegrum conuersa. Pari ratione in aliis negotiis te geres. Alia etiam est habenda ratio iuuenum, senum, sacerdotum, virginum Vestalium, ac huiusmodi: vt etiam in detegendis corporibus. Porro nec execrari nec iurare decens est: sed sis in omnibus continentissimus. Alea non ludes: Crapulae operam non dabis. A pollicitationibus abstinebis. Audie, patienter quae dicat saeger:) si ambitiosus sit, etiam admiraberis. Et vt semper necessarius videaris, mutabis singulo die aliquid, quod pro occasione in melius mutari possit. Si aliquis ad te veniat, qui ab aliis curari nequiuerit; & si ne vlli quidem illorum persoluerit, aut tenuiter, non suscipe illius curam. Nam vel transmissus est ab aliis, tentandi gratia; vel non curatus est, quia negligebat: ob id etiam à te curari non poterit. Sed iube adducere medicos priores: ab illis enim condis ces, cur non sit curatus. Et si negat se id posse facere, dicas non curatum, quia noluit, Tom. I. nec aliud addes, etiamsi roget. Ne quemquam ita effuse laudes, maxime vulgari virtute, vt vel irrideri se putet, aut existimationem tuam minuas. Nec factum turpe, vt si obdormiscas in concione, verbis excusa, sed re. Praeter reliqua semper memineris, vt nihil in negotiis reinquas imperfectum: hoc enim turpis obliuionis est indicium.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
